PL 143, col. 939

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

ipsum Dominum nostrum Jesum Christum quarta
decima luna ad vesperam pascha vetus perfecisse, et
mox novum inchoasse praedicamus. Quapropter sequentia
videamus.
XI.
CONSTANTINOPOLITANUS. Aspicite quomodo
panem corpus suum sub Novo Testamento vocavit,
sicut vivificum et plenum spiritu, et sicut caloris
demonstrativum. Vos quidem panem, nos ἄρτον
dicimus. Ἄρτος autem interpretatur elevatus et
sursum portatus a fermento et sale, calorem et
elevationem habens. Azymae autem nihil distant a
lapide sine anima et luto lateris deorsum conjunctae
terrae et sicco luto comparatae, quae cum amaritudinibus
Moyses comedere miseris semel in divina lege
constituit: quoniam malae passionis et tribulationis

symbola sunt significativa.
XII.
ROMANUS. In hac vestra disputatione, illud
tantum approbamus, quod Dominus Jesus panem
benedictum et fractum in memoriam sui sub novo
testamento corpus suum vocavit. Et quod omnis
panis hujusmodi vivificet et det vitam mundo,
utpote plenus spiritu et calore Dei vivi, et quod nos
panem, vos ἄρτον dicitis; reliqua vero vehementer
detestamur, et velut haereticam vanitatem et audaciam
olentia atque resonantia, anathematizamus.
Quis enim audebit panem quemlibet, absque mysterio
quod supra diximus, asserere plenum spiritu et
animatum, nisi discipulus Manichaei? Ipsi enim
delirando, sicut vere pleni insania, impudenter asserunt
panem et vinum, lignum, lapidem et vestem,

caeteraque talia animam habere. Illud quoque quod,
azymum negantes panem esse, per etymologiam ejus
nominis, quod est ἄρτος, conamini nos vincere: sciatis
omnino vanum et puerile. Quia et a linguarum
peritis diversae etvmologiae dantur ex uno nomine,
secundum humanum placitum magis quam secundum
naturam rerum. Et in omnibus Scripturis invenimus
panem indifferenter dici, sive fuerit azymus,
sive fuerit fermentatus. Quod hinc demonstrare incipimus.
XIII.
Primo omnium, ecce manna, tam in lege
et prophetis et psalmis, quam in evangelicis et
apostolicis litteris, panis, id est, ἄρτος vocatur. Sicut
in psalmo: ἄρτον οὐρανοῦ ἔδοκεν αὐτοῖς, ἄρτον ἀγγέλων

ἔφαγεν ἄνθρωπος: quod latine dicitur: panem coeli
dedit eis, panem angelorum manducavit homo. Et in
Evangelio: Κύριε, ἀεὶ δὸς ὑμῖν τὸν ἄρτον τοῦτον. Et
in Exodo: Οὗτός ἐστιν ὁ ἄρτος, ὃν ἔδωκεν ὑμῖν Κύριοσ.
Si ergo manna, quod erat album et minutum sicut
semen coriandri, et quasi pilo tusum in similitudinem
pruinae, gustusque ejus quasi similae cum melle,
auctoritate divina dicitur panis, sive ἄρτος, quod
utique nullam similitudinem aut verum saporem
panis habebat; quomodo azymae possit tolli nomen
panis, non videmus: qui utique natura, forma et
sapore omnimodis panis est et dicitur, praesertim
cum angeli apud Abraham et Lot subcinericios

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.