PL 143, col. 940

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

panes, ἄρτους ὑποτέφρους dicantur comedisse, angelusque
Heliae legatur in desertum attulisse. Sed
quid multa? In lege et in Evangelio invenimus τοὺς
ἄρτους προθέσεως, id est, panes propositionis, quos
azymos fuisse nemo dubitat, qui legis Mosaicae aliquam
notitiam retentat. Ubi dicitur: « Omnis oblatio
quae offertur Domino, absque fermento fiet: nec
quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio
Domini [(Lev. II, 11)] . » Et in Deuteronomio Moyses
azymum vocavit, ἄρτον ταπεινώσεως, id est panem
afflictionis. Sermo quoque Domini ad Ezechielem
factus dixit: « Et tu, fili hominis, sume tibi frumentum,
nordeum, fabam, lentem, milium et viciam,
et mittes in vas unum, et facies tibi panes [(Ezech.
IV, 9)] . » Ecce tam hic quam in subsequentibus panes

dicuntur, ubi nulla fermenti mentio habetur:
in tantum ut subcinericius, hordeaceus ibidem vocetur.
Verumtamen, ut de vestris aliquid dicamus,
audite quid Joannes monachus Damascenus in laude
Dei Genitricis dicit: Ἐπεὶ αὖτε τῶν βροτῶν
οὐσία διὰ σοῦ ὁμιλίσασα θείῳ πυρὶ ὡς ἔγκυμα, πάναγνε παρθένε, ἐξ οὖ ὤπτης θεοτόκον ἀληθινὸν διαφυλάξαντα.
Quin etiam volumus ut dicatis fermentatusne
azymus sit de quo Salomon ait: « Suavis est
homini panis mendacii [(Prov. XX, 17)] . » Et: « Panis
absconditus suavior est [(Prov. IX, 17)] ; » scilicet
quem mulier stulta repromittit. Et hic enim et illic
non azymus, sed ἄρτος dicitur. Et quia nos ad hoc
trahere nititur tota vestra disputatio, ut pro eo tantum

quod Matthaeus dicit: λαβὼν ὁ Ιησοῦς τὸν άρτον,
id est accepit Jesus panem [(Matth. XXVI, 26)]
. incipiamus
credere fermentatum et non azymum discipulis
suis in memoriam suae passionis Dominum dedisse;
sciatis istam sententiam vestram satis infirmam
esse, si aliud non habetis quod possit vestrae parti
favere. Omnis enim sententia ex opinione procedens,
est dubia. Quae autem ex scientia procedit, certa
omnimode et rata. Unde, si aliam sententiam firmiorem
non habetis, hac sola tam ambigua nostrum
consensum vobis non vindicabitis: quia, ut superius
copiose monstravimus, azymus, sicut fermentatus,
dicitur ἄρτος. Quin etiam Matthaeus, qui Hebraice
scripsit Evangelium, non dixit: λαβὼν ὁ Ιησοῦς τὸν
ἄρτον, sicut Graecus, sed ut Hebraeus Hebraeis: Lachah

Jesus lechem. Lechem autem Hebraice etiam
azymum vocari in Deuteronomio cognoscite, ubi sic
habetur: lechem oni, id est panem afflictionis, atque
panes propositionis lechem pavini dicuntur. Unde
in Psalmo, manna quoque similiter vocatur ut lechem
albicini achal is, quod interpretatur, panem
angelorum manducavit homo.
XIV.
Tam copiosis ergo trium principalium linguarum
exemplis enervatam etymologiam vestram
ex nomine, quod est ἄρτος, sapienter considerate,
et azymo nostro fermentatum vestrum praeferre cavete.
Quia si non obstinata mente manifestae veritati
resistitis, et si Vetus et Novum Testamentum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.