PL 143, col. 941

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

aperte non impugnatis, nobiscum sentire et profiteri
habetis, azymum panem fuisse, quem ipse Dominus
Jesus in coena primis Ecclesiae suae fundatoribus
distribuit in memoriam suae passionis. Nam,
sicut sufficienter supra ostensum est, in septem paschae
diebus fermentatum nec inveniebatur nec
apparebat in cunctis domibus seu finibus Israel. Et
apud quemcunque fuisset inventum, justa animadversione,
velut divinae legis transgressor, absque recrastinatione
peribat de coetu Israelitarum. Quod si
credimus verbis Veritatis dicentis: « Non veni solvere
legem, sed adimplere [(Matth. V, 17)] , » credendum
etiam et praedicandum est Dominum Jesum nec
unum iota aut unum apicem legis praeteriisse, et ut
totius transgressionis expertem insidiatoribus suis

dixisse: « Quis ex vobis arguet me de peccato [(Joan.
VIII, 46)] . » Alioquin nec ipse peccata multorum tulit,
nec pro transgressoribus oravit ut non perirent; nec
pro nobis passus, sed pro sua praevaricatione juste
punitus: praesertim qui nec solus legis transgressor
inventus est, fermentato apud se tunc reperto,
sed insuper multos discipulos reos mortis effecit,
cibans illos fermentato. Videte quorsum evadat haec
vestra disputatio. Nempe si in solemnitate azymorum
dicitur quolibet usus fermentato, vere mortuus asseritur
in peccato suo, qui peccatum non fecit, nec
inventus est dolus in ore ipsius. Insuper administratis
Judaeis materiam magnam sibi placendi super interfectione
Domini, et permanendi in errore suo, et
fidem nostram evacuandi: si gloriantes nomine Christiano

objecerint Christo quod Judaeorum nemo
objicere praesumpsit, nec tunc nec modo, nisi forte
vestro edoctus magisterio. Quamvis enim principes
sacerdotum et omne concilium quaesissent falsum
testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent,
et nec in verbis ejus invenissent: tamen tale aliquid,
quale vos objicitis, nullus eorum objecit. Quod
si fuisset objectum, solum unum sufficeret ad perdendum
illum. Nec jam Pilato dicenti: « Accipite
eum vos, et secundum legem vestram judicate eum [(Joan. XVIII, 31)] ,
» dicerent: « Nobis non licet interficere
quemquam [(Ibid.)] ; » quia ipsi praecepta
legis interfecissent fermentati participem. Denique
tota in Jesum calumnia ex interrogatione Pilati et
responsione Judaeorum facillime potest animadverti

juxta Evangelium Matthaei et Marci, ubi, interrogante
Pilato: « Quid enim mali fecit? [(Matth. XXVII,
23)] , » clamaverunt: « Crucifigatur [(Ibid.)] . » Porro,
Luca attestante, omnis multitudo tradentes Jesum
Pilato dixerunt: « Hunc invenimus subvertentem
gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari,
et dicentem se Christum regem esse [(Luc. XXIII,
2)] . » Quibus paulo post ait Pilatus: « Nihil invenio
causae in hoc homine [(Ibid., 4)] . » Et illi: « Commovit
populum per universam Judaeam, incipiens a
Galilaea usque huc [(Ibid., 5)] . » Deinde post aliqua
dixit eis Pilatus: « Obtulistis mihi hunc hominem
quasi avertentem populum, et ecce ego, coram vobis
interrogans, nullam causam mortis invenio in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.