PL 143, col. 958
Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
quoniam aliter dicitur finivi panem, » aliter « finivi
telam, » accipiamus necesse est Christum finem
legis, consummantem, non consumentem: perficientem,
non annihilantem: complentem, non evacuantem.
Quod finis ab initio saeculi promissus, et in fine
exhibitus, dum penderet in cruce pro nobis sacrificium
vespertinum et ultimum factus, sciens quia jam
omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura,
dicit: « Sitio [(Joan. XIX, 28)] . » Qui cum accepisset
acetum, dixit: « Consummatum est [(Ibid. 30)] . »
Et inclinato capite tradidit spiritum. Ubi certe nec
Evangelista dicit: ut consumeretur, sed ut consummaretur
Scriptura. Nec ipse Dominus: consumptum
est, sed consummatum est. Ad quam morientis vocem
velum templi scissum est usque deorsum, ut,
juxta Apostolum, accedentibus ad Christum velamen
usque tunc positum in lectione Veteris Testamenti
significaretur ablatum. Quae consummatio non per
leviticum sacerdotium fuit, quia, attestante Apostolo:
Nihil ad perfectum duxit. Ex quibus Apostoli
verbis ne forte resumatis ansam calumniandi, attendite
quia non dixit, nil boni fecit lex, sed, nil perfecit.
Habuit enim, ut idem Apostolus ait, justificationes
culturae, et sanctum saeculare, et tabernaculum manufactum,
et pontifices praesentium bonorum, qui
per alienum sanguinem semel in anno introeuntes
sancta sanctorum, sanctificabant inquinatos ad
emundationem carnis. A quibus munera et hostiae
offerebantur, quae non possunt juxta conscientiam
perfectum facere servientem, solummodo in cibis et
potibus et variis baptismatibus et justitiis carnis,
usque ad tempus correctionis impositis. Christus
autem assistens pontifex futurorum bonorum, per
amplius et perfectius tabernaculum non manufactum,
id est non hujus creationis, neque per sanguinem
hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem
introivit semel in sancta, aeterna redemptione
inventa, quando per Spiritum sanctum semetipsum
obtulit immaculatum Deo, et mundavit conscientiam
nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo
viventi. Equidem secundum legem plures facti sunt
sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere.
Hic autem, eo quod maneat in aeternum,
sempiternum habet sacerdotium: qui solus proprio
sanguine semel aeternam redemptionem perfecit,
quam illi alieno sanguine incessanter imitantes, imperfectam
repraesentabant. Quae ut accessit, omnis
ille sacrificiorum seu caerimonialium carnalium cursus
jure conquievit. Neque enim deinceps pluribus
sacrificiis indigemus, quia in uno aeternam redemptionem
invenimus, quae, per leviticum sacerdotium
incepta, per pontificatum Domini Jesu constat perfecta,
qui non secundum Aaron, sed secundum ordinem
Melchisedech ideo sacerdos dicitur, quia panem
et vinum offerendum atque sumendum in veritate
carnis et sanguinis sui constituit fidelibus suis.
Cujus generatio inenarrabilis de Patre, sine matre,
de Matre, sine patre: nec initium dierum nec finem