PL 143, col. 959

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

habens, solus verus Rex justitiae et pacis. Cui quia
convenientius assimilatur Melchisedech, non solum
ex uno sacrificio et genealogia, sed etiam ex praenomine,
quam Aaron; dicitur sacerdos Christus secundum
ordinem Melchisedech, non secundum
Aaron. Denique Melchisedech ille nec corpus et
sanguinem suum in pane et vino Divinitati obtulit,
nec sine parentibus aut initio et fine fuit, neque
substantialiter Rex justitiae et pacis; sed quod haec
omnia Scripturae de illo homine aut tacuerunt aut
dixerunt, in manifestiori significatione nostri Melchisedech:
cujus ille, sicut et Aaron, umbra, non
veritas fuit. Ad quem translato sacerdotio, necesse
est ut legis quoque fiat translatio, a littera scilicet
occidente ad spiritum vivificantem, a vetustate ad

novitatem, ab imperfectione ad perfectionem, a
servitute ad libertatem et filiorum Dei adoptionem,
a Judaeis ad gentes, quibus Apostolus ait: « Non
accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed
accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus,
Abba, pater [(Rom. VIII, 15)] . » Quia utique
lex translatione est alterata, non facta alia: immutata,
non est mutata: accessu gratiae cumulata, non est
recessu suo exinanita. Sicut Dominus suis inquit: « Nisi
abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et
Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum [(Matth. V, 20)] .
» Nunquid dixit: Nisi reprobaveritis
aut omnino reliqueritis justitiam Scribarum et Pharisaeorum,
non intrabitis in regnum coelorum? Sed
quoniam justitia illorum erat tantum a malo opere

abstinere: voluit Dominus in hoc suorum justitias
superabundare, ut non solum malum ab opere sed
insuper a cogitatione satagerent resecare. Nam illis
ex lege bonum erat non occidere, nec moechari:
istis autem super hoc ex gratia optimum et perfectum,
non irasci nec concupiscere. Ideo lex ramos
malitiae succidit; gratia vero etiam radices ejus
evellit. Et, sicut in resurrectione hoc ipsum corpus
humilitatis nostrae et non aliud reformabitur, sic et
lex ipsa per Evangelium reformata in toto mundo
praedicatur. In qua utique reformatione quamvis
plurimum decus augeatur naturae, tamen integritas
in nullo aufertur, quando, ad similitudinem grani,
seminatum corpus animale, surget corpus spirituale,
et seminatum in infirmitate, surget in virtute. Hac

quoque reformatione coelum et terra transibunt;
non interibunt: transferentur, non auferentur. Nec
moveamur a nostro sensu, nec terreamur, si nonnulla
legis sacramenta exhorret animalis sensus:
quandoquidem ipsius sancti Evangelii nonnulla
mysteria exhorruit hactenus, in tantum ut, Domino
dicente: « Amen amen dico vobis, nisi manducaveritis
carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem,
non habebitis vitam in vobis [(Joan. VI, 54)] , »
etiam maxima pars discipulorum ejus ab eo discessissent,
dicendo: Durus est hic sermo. Quis potest
eum audire? » [(Ibid., 61.)] Praeterea Novum Testamentum
ideo dicitur, quia procul dubio aeterna sunt
quae pollicetur, sicut malis supplicium aeternum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.