PL 143, col. 976

Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne

nos et immolato Christo incorporati, et velut caro
ejus, sicut scriptum est. Si autem ad increatam et
incorpoream naturam sanctae Trinitatis assumitis,
erratis cadentes in haeresim eorum qui asserunt
Deum passum, qui dicunt compassum Verbum carni,
et eamdem ipsam deitatem sustinuisse passionem.
Non enim pariter Trinitas incarnata est, Pater et
Filius et Spiritus sanctus, ut conspiciantur in ea
haec tria, aqua ut dicitur, farina et ignis, et ut in
figura ipsius faciatis azymum et sacrificium offeratis:
sed unus ex Trinitate Filius, et Verbum Dei incarnatum
est, ex castissimis sanctae Virginis carnibus
homo effectus; et omnia ordinationis suae perficiens,
crucifixus est carne, non passa divinitate ipsius.
Carne igitur crucifixus, tradidit nobis edere per

panem carnem suam, quam in Spiritu sancto ita
vivam dicimus: « Accipite et comedite, hoc est
corpus meum, quod pro vobis fractum est, in remissionem
peccatorum [(Matth. XXVI, 26-28)] . »
V.
Quid ergo vobis, in Christo fratribus nostris,
et legi quae maledicta est in Christo? quoniam adhuc
azymum fermentum ejus comeditis? Nova creatura
sumus in Christo: vetera transierunt. Paulum audite
dicentem: « Ecce facta sunt omnia nova [(II Cor.
V, 17)] . » Si autem haec comedere decernitis justum:
cur non et circumcidimini? Christus circumcisus
est. Cur non et purificamini? Paulus etiam et hoc
fecit: et alia etiam omnia similiter servare veterum,
sicut et hi ea quae legis sunt faciunt, per quos
nomen Dei in gentibus blasphematur, sicut est scriptum:

« Non bona est gloriatio vestra [(I Cor. V, 6)] ,
ut et ego quae Pauli sunt loquar ad vos: « Nescitis, »
inquit, « quia modicum fermentum totam massam
corrumpit? » [(Ibid.,)] Et panis tandem, non
azymum efficitur. Sed quid hic dictus Apostolus
scribit ad Corinthios? Nunquid, ut vos aestimatis,
de celebratione quam vos in azymis celebratis? Nequaquam.
Sed quoniam illi hoc despiciebant quod
aliquis novercam acceperat, et in antiquis consuetudinibus
falsae scientiae suae gloriabantur; volens
autem eos converti Paulus et ex vetere removere
malitia, venit per similitudinem hanc, fermenti dico
et massae, ostendit eis quoniam unum malum, tanquam
modicum contemptum, magnam in toto corpore
Ecclesiae faciet laesionem. Propterea inquit adjiciens:

« Et non luctum habuistis, ut auferatur de medio
vestri qui hoc opus operatus est? » [(I Cor. V, 2.)]
Potest enim, inquit, iniquitas ista ad omnes vestras
urbes transire, et, tanquam modicum fermentum
totam massam fermentat, sic omnes apprehendi et
fermentari, et unam massam majoris iniquitatis operari:
« Expurgate, » inquit, « vetus fermentum [(Ibid., 7)] ,
» peccati. Tollite hunc a medio, ut efficiamini
Christo nova conspersio, sicut estis baptizati,
id est vel azymi vel puri, mortificati mundo et desideriis
carnis. Etenim pascha nostrum hoc est, quoniam,
ut eriperet nos ex iniquitate ac morte, immolatus
est Christus. Qua de re sic ait: « Epulemur
non in fermento veteri, neque in fermento malitiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.