PL 143, col. 977

Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne

et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis [(Ibid. 8)] ,
» hoc est purae vitae et fidei, qua in Deum
credimus, et veraces oratores ejus efficimur. Sic
Magnus Gregorius theologus hoc verbum accepit. O
sapientissimi, ea quae mentis apostolicae sunt intelligite,
et non, quemadmodum hoc vos accepistis, de
azymorum festivitate et participatione. Si enim de
azymis et de celebratione eorum Corinthiis Paulus
praecepisset, et eos in azymis epulari jussisset, non
promulgasset cum undecim, et omnem reducens
Ecclesiam fidelium in ordinem, in septuagesimo canone,
cum excommunicatione praecepisset omnibus,
hujusmodi causam a Judaeis nullatenus accipi: « Si
quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut
omnino ex numero clericorum jejunaverit cum Hebraeis,

aut epulatus fuerit cum eis, et acceperit festivitatum
eorum munera, ut sunt azyma aut aliquid
hujusmodi, deponatur: si autem laicus, sequestretur. »
VI.
Si autem dicitis: Quia ab Hebraeis non accipimus,
sed domi facere consuevimus; cur hoc? sive
ab illis accipiatis, sive domi faciatis, azyma sunt. Et
juxta hoc graviorem poenam habebitis, quoniam
relinquitis agere quae jussa sunt vobis a Christo et
Apostolis ipsius, facientes velut illi qui sub servitute
legis sunt, qualia Judaei faciunt, in umbra et tenebris
legis sedentes, nullatenus dicenti Paulo credentes:
« Fratres, unusquisque in eo ordine quo vocatus est,
in ipso permaneat [(I Cor. VII, 20 et 24)] . » Non enim
invenietis omnino in divina Scriptura quoniam azymum

dictum sit a Christo aut apostolis ejus, cum
administraretur ab illo Novi Testamenti mysterium.
Paulus enim Corinthiis scribens dicit: « Discernere
vos oportet calicem benedictionis quem benedicimus;
nonne communicatio sanguinis Christi est? Panem
quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi
est? Quoniam unus panis, unum corpus, multi
sumus. Etenim omnes ex uno pane participamus [(I Cor. X. 16)] .
Ego enim accepi a Domino, quod et
tradidi vobis: quoniam Dominus Jesus in qua nocte
tradebatur, accepit panem, » et non azymum, « et
benedicens fregit, et dixit: Accipite et comedite:
hoc est corpus meum, quod pro vobis frangetur. Hoc
facite in meam commemorationem [(I Cor. XI, 23,
24)] . » Et non semel dixit panem, sed etiam saepe.

Non hic solus dixit, sed et caeteri apostolorum, et
Matthaeus quidem ait: « Coenantibus autem illis
atque comedentibus accipiens Jesus panem [(Matth.
XXVI, 26)] : » Aspicis, panem et hic inquit, « et benedicens
fregit, et dedit discipulis suis et dixit:
Sumite et comedite, hoc est corpus meum [(Ibid.)] .
» Similiter autem et hoc Marcus inquit, et
reliqui: et nequaquam azymum ab eis commemoratur.
VII.
Quoniam quidem oportebat pati Christum
secundum diem legalis paschae, in qua et agnus ab
Hebraeis immolabatur. Oportuit enim fieri pascha
ab interfectoribus Dei in sexta feria, in qua tandem
et quarta decima luna erat juxta primum mensem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.