PL 144, col. 1008

Vita S. Romualdi (Petrus Damianus), J. P. Migne

Post quinquennium vero a sancti viri obitu, data
monachis ab apostolica sede licentia, ut supra venerabile
corpus ejus altare construerent, Azo quidam
frater silvam petiit, quatenus modicam capsam faceret,
quae sancti confessoris ossa et pulverem tantummodo
capere potuisset. Nocte igitur insecuta,
dormienti cuidam fratri venerabilis quidam senex
apparuit, quem protinus interrogans, ait: Ubi est
hujus monasterii prior? Quod cum ille se scire negaret,
illico senex addidit: Pro fabricanda, inquit,
capsa ire in silvam studuit, sed beati viri corpus in
tam exiguum vasculum non intrabit. Postera igitur

die prior, composita capsa, revertitur, et mox a
fratre, qui visionem viderat, quae illum causa ad
silvam invitasset, inquiritur. Quod cum ille velut
labore defessus dicere noluisset, illico frater, et sui
causam itineris retulit, et quod ipse viderat, exponendo
per ordinem non celavit. Defosso igitur tumulo,
ita propemodum totum sancti viri corpus sanum
illibatumque reperiunt, velut tunc fuerat, cum sepulturae
illud primitus tradiderunt, excepto quod
tenuis quaedam mucoris lanugo in quibusdam ejus
membris excrevisse videbatur. Rejecta igitur modica
capsa quae facta fuerat, illico vas aptum ad mensuram
beati corporis praeparant, et in eo sanctarum
reliquiarum patrocinia recondentes, desuper altare
solemniter consecrant. Obiit autem vir beatissimus

Romualdus decimo tertio Kalendarum Juliarum,
regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre
et Spiritu sancto vivit et gloriatur per infinita
saecula saeculorum. Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.