PL 144, col. 1007

Vita S. Romualdi (Petrus Damianus), J. P. Migne

manicae praescissam ex beati viri cilicio misit, et sub
altari honorifice recondi praecepit. Quam tamen
gerulus sub altari, sicut jussus fuerat, collocare neglexit,
sed missam in rima parietis incaute dereliquit.
Factum est postea ut daemoniacus quidam ad
praedictam duceretur ecclesiam. Cumque astans in
medio, huc illucque rotans caput, cuncta undique
circumspiceret, tandem torvos oculos in ipsum parietem
terribiliter coepit infigere, et intentus illuc,
ubi sancti cilicii jacebat particula, crebris non cessabat
vocibus exclamare: Ille me ejicit, ille me
ejicit; et ita clamans, protinus ab eo expulsus est.
Hinc ergo jure perpenditur, quid per semetipsum
apud divinam clementiam impetrare non possit, ante
cujus brevissimam vestimenti particulam daemon

stare non potuit; et qui talia absens exhibet, quid
per corporis praesentiam non exercet?
CAPUT LXXI. De villico, qui vaccam rapuit, et statim exstinctus est.
Alio quoque tempore Castaldius quidam
pauperculae mulieri vaccam violenter abstulit, et
eam vociferantem multisque precibus obsecrantem
audire contempsit. Illa protinus accurrens, duos
gallinarum pullos ad ecclesiam quam supra memoravimus,
detulit, et eos secum ante altare projiciens,
hujusmodi verbis clamare flebiliter coepit: Hem S.
Romualde, exaudi miseram, ne despicias desolatam,
et redde mihi gubernatricem meam injuste 483
sublatam. Mira res! Vix adhuc villicus cum

ipsa rapina a domo mulieris abierat, et continuo
emissione sagittae percussus, vaccam in eodem
loco dimisit, deinde domum perveniens, protinus
expiravit.
CAPUT LXXII. De corpore Romualdi sano post quinquennium invento.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.