PL 144, col. 1005

Vita S. Romualdi (Petrus Damianus), J. P. Migne

aliquatenus transvadare. Vivebant autem ex aliquantis
castaneis quas secum detulerant. Cumque dies
Dominicus advenisset, et alia cibi spes nulla jam
superesset, coeperunt fratres pauculas, quae remanserant,
castaneas deglubere, et jam quodammodo
dubitantes ultimum ex eis convivium praeparare.
Romualdus autem, ut erat semper alacri vultu, fidenter
ait quia, nisi Deus sibi panem per aliquem
mitteret, ipso die nullatenus manducaret. Discipuli
vero mirantes inter se, in qua spe hoc ille praesumeret,
certi tamen quia magister incaute aliquid
vovere non posset, cibum jam tantae solemnitati congruum
coeperunt fiducialiter exspectare. Sexta igitur
diei hora jam propinquante, ecce tres viri onusti
pane, et vino et aliis cibis adveniunt, qui se de longinquis

partibus cum multo labore pervenisse
dicunt. Tunc itaque spiritali omnes repleti gaudio
benedicentes Deum, pariter cibum sumunt et beatum
virum per revelationem hoc coelitus agnovisse
indubitanter agnoscunt.
CAPUT LXVIII. De pisce qui inventus est in arenti rivo meritis Romualdi.
Quodam tempore venit vir venerabilis Sytriam.
Qui cum adhuc jejunus esset, et fratres ut pote in
arduis montibus piscem, quem ei ad comedendum
apponerent, non haberent, coeperunt inter se quodammodo
confusi erubescere, et quid pro tam venerabili
hospite acquirere potuissent, anxie cogitare.
Tunc frater quidam, puto divinitus inspiratus, ad

siccum pene rivum, qui juxta praeterfluebat, cum
festinatione cucurrit, ubi nimirum et aquae exiguum
erat; piscis vero illic visus nunquam penitus fuerat.
Coepit itaque frater Deum devote deposcere, ut qui
Israelitico populo aquam potuit ex arida petra producere [(Num. XXIX; Exod. XVII)] ,
ipse sibi dignaretur
piscem in arenti rivulo demonstrare. Confestim
igitur, missa manu in exigua aqua, 481 piscem
reperit, qui beato viro ad refectionem abundanter
sufficere potuit. Deo scilicet servo suo providente
convivium, inventum est in saxoso et arido monte,
velut in piscosa valle, vivarium. Sed quia de vita
beati viri haec, quae nimirum pauca de multis dicta
sunt, sufficere credimus, jam ad transitum veniamus.
CAPUT LXIX. De transitu Romualdi.

Vir denique sanctus per multa alia habitavit loca,
multa alia praecipue a suis discipulis perpessus est
mala, plura quoque per eum sunt facta miracula,
quae nos describere ideo praetermittimus, quia longioris
styli prolixitatem vitamus. Post cuncta igitur
habitationum suarum loca, cum jam finem suum
imminere conspiceret, tandem ad monasterium
quod in Valle de Castro construxerat, rediit, ibique
propinquantem obitum indubitanter exspectans, cellam
sibi cum oratorio aedificari, in qua recluderetur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.