PL 144, col. 928

Vita S. Odilonis (Petrus Damianus), J. P. Migne

402 Qui praeterea dum ad grandiusculae jam
aetatis adolesceret incrementum, prius apud sanctum
Julianum martyrem factus est clericus, deinde
B. Maioli confessoris egregii se magisterio tradidit,
et in Cluniacensi monasterio habitum sanctae religionis
accepit. Ubi dum quietus et simplex humiliter
in sancta religione persisteret, et in ipso rudis, ac
novitiae conversationis exordio, quaedam jam in eo
perfectionis insignia praelucerent, vix evolutis quatuor
annis, B. Maiolus obdormivit in Domino, sed
antequam humanitatis debitum solveret, proximus
tamen beatae dormitionis articulus immineret, beatum
Odilonem sibimet in pastoralis officii cura substituit,
suumque super Dominici gregis custodiam
vicarium dereliquit. In quem protinus omnium fratrum

vota concurrunt, omnes se ad obedientiam ei
unanimi devotione substernunt; quique se eatenus
orbatos remanere defleverant, decessionis paternae
jacturam, supparis vicarii reformatione compensant.
Jam vero in commissi regiminis sollicitudine constitutus,
plurimis sanctae religionis coepit florere
virtutibus; nimirum ut psalmodiae studiis vigilanter
insisteret, dura corpus inedia maceraret, atque a
sacris altaribus non recedens, quotidianum fere
omnipotenti Deo sacrificium laudis offerret. Inter
quas profecto piae devotionis excubias, uberrimis
plerumque lacrymarum compunctionibus affluebat.
Porro autem Adraldus abbas Bremensis monasterii,
vir videlicet religiosus ac sanctae conversationis
honestate conspicuus, qui discipulus ejus

exstiterat, nobis aliquando retulit quia vir Dei, dum
in eo quo postmodum defunctus 403 est languore
decumberet, illi praecepit ut ex calcularis abaci

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.