PL 144, col. 1011
Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne
exuberat vitiis. Ab egeno siquidem denominari
videtur Eugubium, vel egens bono. Ideoque me vim
ingerente coactus, Ecclesiam quam dimiserat voto
retinebat officio; in eremo tamen perseverantius habitabat.
CAPUT III. Abstinentia Rodulphi.
Quandocunque impetrare poterat ut hujusmodi
panis in eremo fieret, edebat panem, non fratrum,
non denique puerorum; sed eum qui vel ex puro
fieret hordeo, vel ex cantabro potius, quod projiciendum
canibus de puerorum panibus remansisset.
Et licet praeter celebriores dies hoc esset quotidie
pane contentus, mensuram tamen attentius aequitatis
lancibus appendebat. Unde mihi quandoque
conquestus est quia si sibi mensura concederetur,
hunc cumdem panem prurienti gulae largius indulgeret.
Tanta quippe juvenculum hominem castigabat
inedia, ut undecunque solatium alimenti perciperet,
vacuo ventre stomachus non curaret. Aliquando vero
etiam diebus Dominicis pulmentum nesciens, pomis
tantum et pane cum aqua vivebat. Ferreo circa pectus
circulo jugiter cingebatur; quem tamen circulum
sub ilia dimersum, dum coram fratribus nudaretur,
diligentius occultabat. Nunquam scilicet
capitulo confessor intererat, in quo non acciperet
disciplinam, et tunc festivus exsultabat, si non ab
uno tantum, sed a duobus flagellari fratribus juberetur.
Saepe poenitentiam centum suscipiebat annorum,
quam scilicet per viginti dies allisione scoparum,
caeterisque poenitentiae remediis persolvebat.
Psalterium quotidie, cum duo non posset, unum
saltem non negligebat implere. Quod nimirum, cum
esset in cellula constitutus, armata scopis utraque
manu, totum cum disciplina continuare consueverat.
Porro autem cum in expeditione esset aliqua constitutus,
quantalibet intempestae noctis profunditate
consurgeret, nudis semper cruribus et pedibus usque
dum dilucesceret, psallere non cessabat. Quam videlicet
consuetudinem, dum in cella consisteret,
diebus ac noctibus sine cessatione servabat. Quamlibet
gravis bruma rigesceret, simplicibus soccis
muniebat pedes, cum tamen frater ejus solis calceis
contentus esset: Saepe me per clementiam Christi
terribiliter adjurabat, ut si quando fortassis excederet,
nequaquam me ab ejus correptione subducerem,
sed omnem in eo disciplinae modum, qui monachis
debebatur, implerem. Ita plane et regulam
monachi et auctoritatem episcopi sub alterna vicissitudine
laudabiliter observabat. Opportune siquidem
et inopportune verbo praedicationis instabat, et
quidquid domesticis subripere valebat expensis, et