PL 144, col. 1012

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

bene prodigus in pauperes dispergebat. Congregans
annualiter synodum, nullum assuetae oblationis, vel
xeniorum canonem a clericis exigi permittebat, sed
ne a lapsis quidem commodum aliquod, 487
praeter solam poenitentiam, requirebat: Absit, inquiens,
ut synodum vendam; lapsos etiam potius
erigam quam ex eorum cadaveribus corvino more
pinguescam. Taedet ulterius scribendo procedere, et
velut paternas a pictura manus dolor videtur Icareus
cohibere.
CAPUT IV. Felix obitus ejus
His igitur et hujusmodi virtutum floribus adornatum,
quasi candens lilium immaturae mortis pruina
decoxit, ita ut cum vix triginta plus minus videretur

annorum, ad verae lucis Auctorem ex hac infelici
luce migravit. Consummatus enim in brevi,
sicut Scriptura loquitur, explevit tempora multa.
Placita enim erat Deo anima illius [(Sap. IV)]
. Et jure consummatus in brevi, multa tempora dicitur explevisse,
quia, dum in eo parvo quod vixit justitiae tramitem
tenuit, quantum ad se omnia tempora in
obsequium Conditoris expendit. Plane quidquid illic
de sancto viro Sapientia loquitur, ita huic per omnia
congruit, ac si de illo specialiter diceretur: Senectus,
inquit, venerabilis est, non diuturna nec numero
annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis,
et aetas senectutis vita immaculata, placens Deo. Unde
et sequitur: Factus dilectus, et vivens inter peccatores,
translatus est. Raptus est, ne malitia mutaret

intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam ejus.
Propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis [(Ibid.)]
.
CAPUT V. Vita venerabilis viri Dominici Loricati.
Sed ecce, dum hujus epistolae gerulus, qui ad vos
veniat quaeritur et non suppetit, repente aliud quod
uberius ad aedificationem proficere valeat, si scribatur,
occurrit. Et fortassis ob hoc nuntius mihi superna
dispositione subtrahitur, ut interim, vacante
me, stylus ad aliud transferatur. Vir itaque Dei Dominicus
pater, et dominus meus ante annum defunctus
est, cujus vita si scribatur, vereor ne fortassis
a quibusdam fratribus incredibilis judicetur. Sed

absit a me mendacium scribere. Nam qui veritatem
pro viribus veraciter colo, commentum fallaciae non
admitto. Neque enim illud nos latet Apostoli, qui
cum praemisisset: Si Christus non resurrexit, inanis
est ergo praedicatio nostra; praesto subjunxit: Invenimur
autem 488 et falsi testes Dei, quoniam testimonium
diximus adversus Deum, qui suscitaverit
Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.