PL 144, col. 1014

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

pensas in ventre simul haberet. Tanta quippe macerabantur
inedia ut aridus panis constiparetur in ilibus
ac digeri difficile potuisset.
Illic etiam quidam frater erat, qui saepe vagabundus
egredi de cella tentaverat, quem Joannes prior
eremi, prout dignum erat, prius austere corripuit,
deinde in sua praesentia vapulare praecepit. Cumque
jubente magistro se coepisset induere, superbe locutus
est. Quem rursus magister exui, rursus praecepit
verberari. Sed adhuc etiam se vestire incipiens, superbum
quid effluere non cessavit. Sic tertio, sic
quarto, et si rite teneo, usque sexies verberatus est
nec emendatus. Exutus enim et reindutus humilia
respondere non potuit. Septima vero vice flagellatus,
cum se coepisset iuduere, clara coepit voce clamare,

dicens: Ecce diabolus abiit, ecce nequissimus mei
cordis habitator aufugit, meque nexibus quibus
astringebar effractis liberum dereliquit. Jamjam
domino et magistro meo libenter obtempero ejusque
me subdendum legibus per omnia repromitto. Hoc
modo frater ille ad humilitatis custodiam rediit, et in
cellula jugiter perseverans, de caetero irreprehensibiliter
vixit.
CAPUT VII. Fit B. Petri Damiani discipulus.
Longe vero post, magistro praebente consensum,
dignatus est vir sanctus praedictus mihi misero, et
quem ipse suscipere dignaretur, indigno, mira se
prorsus humilitate committere, et sicut abbati monachum
subjugare. Cui nimirum praestitit, non accepit.

Et quem susceperam velut in subjectione clientem,
gaudeo me in schola Christi vere philosophum
percepisse doctorem. Tota quippe vita ejus praedicatio
et aedificatio, doctrina erat et disciplina. Sed quia
nos nonnulla hujus sancti viri dicta, vel facta per
diversa dictatus nostri jam opuscula sparsimus, non
videtur absurdum, si eadem hic, quae tamen prae
manibus habentur, eo ipso stylo quo scripta sunt
apponamus. Sane facilioris est exitus ex dolatis
lignis domum construere quam dolando simul et
construendo laboris exercitium geminare. Nam et de
templo Salomonis scriptum est: Domus autem cum
aedificaretur lapidibus, de 490 dolatis atque perfectis
aedificata est; et malleus, et securis, et omne ferramentum,
non sunt audita in domo, cum aedificaretur
[(I Reg. VI)] .
Habemus et nos, juxta nostrae manus
imperitiam, politos lapides, quos utique sufficit nobis,
ut in structura duntaxat, ita ut inventi sunt,
simpliciter ordinemus.
CAPUT VIII. S. Dominicus ferrea lorica ad carnem indutus.
In epistola itaque ad domnum Teuzonem inclusum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.