PL 144, col. 1020

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

hoc etiam nobis in eo intolerabile videbatur, quia
cum in eremo semper et ocreas nesciret et calceos,
vestes tamen ejus ad tibias vix medias descendebant.
Nudatus autem ad suscipiendam in capitulo
disciplinam, quod scilicet omittere nunquam volebat,
exesis jejunio membris et hamatae loricae mole
detritis, Aethiopicam contraxisse nigredinem videbatur.
Vestimenta vero lurida et cariosa, ut ita
dixerim, videbantur vetustate consumpta. Hoc mihi
saepe dicebat: In hoc psalmodia provenit cito psallenti,
si cor ad verba teneat, si quod lingua loquitur,
mens veraciter comprehendat; alioquin si cor vagatur,
psalmorum cursus ad finem, lingua nunc fallente,
nunc tepescente, tarde perducitur. Aiebat
etiam quia somnum somnus adescat, et vigiliae vigilias

pariant. Nam corpus humanum, in quo paulatim
prius enutritur, in hoc per incrementa postmodum
roboratur.
Sed hic me quispiam fortasse redarguat, qui videlicet,
non tam quem vivendi ordinem Vir sanctus
habuerit, sed quibus miraculis in hac vita claruerit,
audire festinat. Cui me breviter hoc respondere
sufficiat, quoniam et Maria et Joannes Baptista
miraculum fecisse non leguntur, cum tamen
eorum vita non qualibet Scriptura, sed Evangelio
testante, narretur. Quanquam Maria in solo partu
quem edidit, omnium procul dubio sanctorum virtutes
ac signa praecellit. Hoc etiam inseram, quia
uberiorem fructum praebet audientibus 496 sanctorum
virorum mirabilis vita quam ostensa miracula.

Illa siquidem exigit imitationem, ista solam
ingerunt admirationem. Miracula docent quomodo
illi sancti fuerunt; vita vero insinuat qualiter et
nunc homines fieri valeant sancti. Praeterea qui
miraculum quaeris, nonne tibi videtur esse mirabile,
hominem fragili adhuc carne circumdatum, ut ita
loquar, angelitus vivere, adeo ut inter quamplurima
hominum millia vix unum ejus similem valeas reperire?
Et certe quam plures hodieque sunt inferioris
vitae, per quos Deus omnipotens dignatur virtutes
ostendere.
Jesu teste, non mentior, quia necdum tres menses,
elapsi sunt, ex quo ad me, in Gamugni videlicet
eremo diversantem, duo adolescentes monachi venerunt,
quorum alter de Spoletina monarchia,

alter vero de Venetiae partibus, Polensi videlicet
urbe, oriundos se esse dixerunt. Sed Venetus,
vocabulo Michael, sicut nobis in confessione perhibuit,
in ipso suae conversionis initio, circulo se
ferreo sub hac desiderii sui pactione constrinxit,
rogans Dei omnipotentis obnixe clementiam, ut
cum locum saluti suae congruum reperiret, confestim
ille circulus frangeretur. Porro autem ipso die quo
eremum novus hospes ingressus est, vix post trium
horarum spatium, dum in B. Benedicti regula, sicut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.