PL 144, col. 1021

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

est idiota, utcunque syllabatim legeret, repente
compunctionis eum spiritus in lacrymas solvit,
eodemque momento circulus ille fractus apparuit.
Quod miraculum, quoniam alibi jam nos descripsisse
meminimus, celeriter transcurrentes, sequens aliud,
quod necdum litteris insertum est, enucleatius digeramus.
CAPUT XII. B. Viri in domanda carne excessus.
Paulo post namque Ravennam urbem, me jubente,
perrexit, ut reculas suas atque sarcinulas, quas ibi
de navi prodiens reliquerat, exportaret. Illic itaque
apud fabriles officinas nova ferreorum nexuum
armamenta confinxit, multisque se vinculis per
diversa membra ipse sibimet judex et reus violenter

arctavit. Nam duo dependebant vincula cervice
tenus per humeros altrinsecus, hinc ad sexum,
illinc usque ad femur; duos vere in coxalibus
circulos, duos suscepit in ulnis. Undique igitur tam
multiplici constrictione vallatus, ad nos rediit
secrete, quod circa se factum erat ostendit; neve
quod fecerat immutarem, vix tandem voti compos
obtinuit. Sed cum haec illum ultra vires tormenta
gravarent, et ex attritis carnibus jamjam fetor
erumperet, insuper accessit, quod cor fratris gloriam
respuentis acrius perturbavit. Coepit enim hujus
mysterii fama prorumpere, et prius per fratrum,
deinde per ora supervenientium quorumlibet volitare.
Rogavit itaque omnipotentis Dei misericordiam, ut
497
quid sibi super hoc coepto placeret, per suae
virtutis indicium evidenter ostenderet. Interim vero
dum hujusmodi precibus frequenter insisteret, bis
per somnium confortatus audivit: quia ferramenta
illa jam essent divinitus resoluta. Porro autem in
festivitate beatorum apostolorum Simonis et Judae,
quam nuperrime celebravimus, dum nocturno cum
fratribus interesset officio, repente duo illa ferramenta
quae super humeros posita utrinque inferius
dependebant, ventremque cum renibus coarctabant,
prorsus effracta sunt, et unum in duas, alterum in
tres divisum est partes. Caeteri vero circuli non quidem
per partes abrupti, sed ita laxati sunt, et quadam
facti sunt mollita lenitate flexibiles, ut quodammodo
non tam ferrei quam plumbei viderentur, adeo

ut etiam si vellet defluentibus eis ac prolabentibus
astringere se, ultra non posset. Sic sic frater, qui
sanctae devotionis aestuanti fuerat ardore constrictus,
pio Dei judicio est mirabiliter absolutus. Quid ergo
magnum si per Dominicum, mirabilem videlicet virum,
signum aliquod Deus voluisset ostendere, cum
in ipso sui tirocinii exordio per hunc juvenculum
duo miracula dignatus est exhibere, cum laudabilius
sit fortia peregisse quam nova? Unde David cum
praemisisset: Mirabilis Deus in sanctis suis; protinus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.