PL 144, col. 1022

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

addidit: Ipse dabit virtutem et fortitudinem
plebi suae [(Psal. LXVII)]
. Non ait signa, sive prodigia,
sed ipse dabit virtutem et fortitudinem.
Praeterea cum Romanus quidam, Stephanus nomine,
judex sacri palatii summam praesidatus administraret
Auximi, exigente causa, Dominicus ad
eum venit, eumque super quadam eremi possessione,
quam ex jure sedis apostolicae detinebat, obnixe
rogavit. Quem ille utpote nulla vestium compositione
festivum, despiciens sprevit; eique nil eorum
quae poscebat, indulsit. Cumque sibi a circumstantibus
diceretur. Noli eum tam dure suscipere,
sanctus enim vir est. Ille tanquam fel evomens,
ait: Sit sanctus, ut vultis: sed beatus Petrus
certe sanctior est, cujus ego causam in hac administratione

defendo. Igitur impos coepti Dominicus
redit ad cellulam; ille quoque post paululum reversus
est Romam. Porro puer quidam despicabilis,
qui ad exsequendum quodcunque negotium
in administratione remansit, quidquid Dominicus
petierat a judice, cuncta reverenter implevit. Judex
autem non diu postquam ad propria repedavit, hostilibus
gladiis perfossus interiit, multasque divitias,
quia sobolem non habebat, extraneis haeredibus dereliquit.
Erat praeterea Dominicus valde cautus in verbis, ut
apte sibi congrueret illa sententia, qua Jacobus apostolus
ait: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus
est vir [(Jac. III)]
. Nam si quando etiam quaereretur,

quota diei hora esset, nunquam absolute dicebat,
tota est; sed 498 cum additamento semper,
prope tertia hora est, prope sexta hora est. Inquisitus
a me cur semper ita diceret: In hoc, inquit,
mendacium caveo. Nam sive sit hora transacta, sive
adhuc fortassis immineat, propinqua tamen est, quae
videlicet a momento in quo loquimur, non elongatur.
Habebat aliquando cellulam juxta monasterium,
quod dicitur Conjunctuli. In vigilia itaque Dominicae
Nativitatis, cum tota praecedenti Quadragesima
mansisset inclusus, tantisque jejuniis
atque laboribus esset vehementer afflictus, invitante
gloria solemnitatis egressus, abbati loci humiliter
procidit, veniam petiit, actus suos et cogitationes

lacrymabiliter accusavit. Ille autem, ut erat juvenculus,
levis moribus et consiliis spiritualibus insuetus,
cum sibi sufficeret unum psalmum vel perexiguum
quid imponere, praecepit ut pro his quae confessus
fuerat, triginta psalteria decantaret. Qua nimirum
ille sententia velut sagitta perculsus, ad cor
rediit, atque hoc provenisse ex divini dispositione
judicii deputavit. Itaque regressus in cellulam, nunquam
prodiit, donec praefixum indictae poenitentiae
canonem instantissima sedulitate persolvit.
CAPUT XIII. Felix ejus excessus e vita.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.