PL 144, col. 1023

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

Solebat autem per intervalla, licet parcissime,
vinum bibere; sed longe antequam defunctus est,
decrevit ab eo penitus abstinere. Ut itaque jam
omissis caeteris ad obitum veniamus, patiebatur gravedinem
stomachi, crebris insuper capitis doloribus
cruciabatur. Et quoniam alterum saepe procedit ex
altero, proposuit ad purgandum stomachum antidoti
sumere poculum. Sexta igitur feria per continuum
diem vix desiit, vel modulandis psalmis insistere,
vel corrigiarum se ictibus flagellare. Nocte vero sopore
deposito, suscepit antidotum, deinde coepit angustiari,
et de stomachi dolore graviter conqueri.
Post decursum itaque nocturnae synaxis officium,

post matutinos hymnos, cum prima jam hora sibi a
fratribus qui aderant cantaretur, sanctum Deo spiritum
reddidit. Invenerunt autem et alteram loricam,
praeter eam qua indutus erat, lateribus ejus sindonis
more substratam. Unde suspicati sunt fratres, hoc
sibi praeter consuetudinem nullatenus accidisse, et
quia se sub eam sanus tenere consueverat, super
quam videlicet et in infirmitate jacebat.
Somniaverat autem tunc quidam frater de me,
quod oculorum lumen amiseram. Quod dum ego
Hildebrando venerabili Romanae Ecclesiae archidiacono
in Lateranensi palatio retulissem: Nequaquam,
inquit, ut times, hoc tibi propinquae est
mortis indicium, sed familiaris 499 tibi aliquis exstinguetur,
qui tibi et charus sit, sicut oculus et

lumen tuum, ac splendor in bonis operibus videatur.
Et, o verum, sed amarius omni felle praesagium!
Tertio die postquam Romanis moenibus sum
egressus, ecce mihi relatio crudelis occurrit, quae
mihi nihil minus opinanti caecatum me remansisse
perhibuit: Dominum scilicet et illuminatorem meum
Dominicum ex hoc saeculo nuper egressum. Illico
mihi liquido patuit, dum ille petiit lucis auctorem,
in tenebrarum me remansisse caligine. Fratres autem
corpus ejus, ne a vicinis monachis eorum raperetur
e manibus, in eadem in qua defunctus est
cellula, defossa humo, celeriter obruerunt. Nos autem
ipso die Dominico quo eremum ingressi sumus,
sanctum corpus inde sublatum reverenter, ut dignum

erat, in capitulo sepelivimus. Et cum nonus esset
depositionis ejus dies, praedictum corpus sanum illibatumque
reperimus.
Eant nunc qui carnis suae delectantur illecebris,
medullas absorbeant voluptatum, et occisionis victimae
ad aeternum nutriantur incendium, in superbiae
se cornibus efferant, ventilent innocentes, ad
votum molliter vivant, ut eorum viscera postmodum
poenis semper ultricibus amarescant. Nunc velut
infrenes equi, per voluptatum suarum prata discurrant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.