PL 144, col. 113

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

Domno LIPRANDO priori, et caeteris senioribus
eremi Fontis Avellanae, JOANNES.
Opus mirabile, Patres, quod sanctitati vestrae
placuit meae injungere parvitati, quam meis
sit perarduum viribus et impar ingenio, ipsemet
liquido perpendo. At, quia non praesumo vestro
quidquam abnegare imperio, licet sensus hebetudo
illustres tanti viri actus inerti devitet committere
stylo, ne dum superiora sibi aggreditur, lectorem
magis ad nauseam quam ad legendum excitare videatur,
confidens tamen de vestris sanctis orationibus,
almisque ipsius pii patris nostri Petri Damiani meritis,
ad cujus vos acta exaranda meam obedientiam
provocatis, devotus aggrediar vestris obtemperare
mandatis. Ipsemet enim consultius fore censueram
ea me quovis rudi stylo interim adnotare, quo digne
postmodum a peritioribus elucidata scriptoribus ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.