PL 144, col. 117
Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne
posset, diu mente revolvere coepit, nimirum dum
suavibus cunctis egeret, dulcis appetitus per mollia
quaeque puerilem mentem trahebat. Quod dum prolixius
fieret, ancepsque quod esset eligendum ambigeret,
divinitus tandem inspiratus, ait: Quid est
quod revolvo? quidquid horum certe assumam, non
erit ejus diuturna voluptas; melius ergo est ut tradam
presbytero, qui Deo Sacrificium offerat pro patre
meo. Quid hujus pueri simplicitate prudentius?
quid hoc egente pupillo frugalius? Et spretis cunctis,
quae peritura cognovit, illud solum elegit, quod
mansurum in aeternum speravit. Porro quid hoc
fuisse putemus, nisi quoddam futurorum praesagium,
quod appetitu videlicet aeternorum contemneret temporaliter
blandientia? Ut autem ad ordinem redeamus,
postquam Domino, qui suorum curam non
deserit, ex praefatis etiam calamitatibus erueret,
placuit, ipsum pene consumptum ex impiorum laniatibus
misericorditer abstraxit, et in germani alterius
sinu, Damiani nomine, jam mulcendum tandem
fovendumque locavit. Hic eum itaque chara satis
dilectione complectens, tantam ipsius curae diligentiam
impendebat ut paternum excedere videretur
affectum. Quem porro jam licet grandiusculum litterarum
apicibus tradidit imbuendum, nec non et
studiis subinde liberalibus; in quibus scilicet tam
docilis tamque industrius est agnitus, ut ipsis suis
doctoribus mirabilis haberetur. Cumque discendi
finem ex omni liberali scientia peritus fecisset, mox
alios erudire, clientium turba ad doctrinae ipsius
famam undique confluente, studiosissime coepit.
Inter ista nimirum dum favore populari efferretur,
dum divitiarum copia cumularetur, jam pene potuit
horum lenocinio saeculari pompae subtrahere, aut
illecebris venereis illectus implicari. Sed quoniam
ex electorum numero nequit ullus prorsus minui,
respectu illico divino praeventus, ita secum agere
coepit: Et cur delecter praesentibus, ut caro suggerit
aetas exposcit? sed nunquid his perituris debeo inhaerere,
et non magis istis renuntians potiora providere?
At si forte postmodum hoc me facturum promitto,
quia non multo charius multoque Deo acceptius
modo agere satago, dum aetas viget, dum
prospera mulcent? Jam vero post haec paulatim
inchoata mundanis studiis removeri, ac divinis obsequiis
accingi et licet exterioris cultus specie adhuc
videatur haerere caducis, toto tamen mentis affectu
bonis aspirat aeternis. Sub mollibus itaque vestibus