PL 144, col. 118

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

cilicium induit, jejuniis, vigiliis, et orationibus
solerter insistit. Et quia calente juventa, stimulis
acriter urgebatur carnalibus, mediis noctibus e strato
consurgens aquis se fluvialibus immergebat, in quibus
tandiu nudo manebat corpore, donec algentia
membra rigerent, noxio recedente calore. Exinde
vero regrediens, quaeque venerabilia loca psallendo
circuiens, totum ante synaxim complebat Psalterium.
Eleemosynis quoque pauperum assiduis insistens,
ac frequentibus eos conviviis pascens, suis
laetabatur manibus eis tanquam Christo ministrare
devotus.
CAPUT III. Per sui victoriam liberatur a gravi vitae periculo.
Inter haec sane non praetereundum puto, quod

aedificationi multorum profuturum non ambigo. Quadam
die privatus prandebat, nec quisquam secum
praeter solum caecum quemdam praebendarium discumbebat,
qui quotidianus conviva ex more sibi
assidere solitus erat. Accidit autem ut tunc non amplius
quam unus triticeae similaginis panis adesset.
Hic itaque illi solus apponitur; quid vero dari possit
mense sodali, qui non diversis a se cibis ali consueverat,
non habetur. Appositus est ergo illi cibarius
panis, suppar videlicet, et secundae conspersionis
quod hic nempe non aequis aspexit oculis, et
graviter tulit; paulatim vero ei pavor incidit, et
intra semetipsum cogitare coepit: Christus, inquit, ad
mensam meam inferior mihi est? Ego ne comedam
velut herilem panem, et deliciosum; et ille puerorum

meorum pane vescetur? Haec, et his similia
cum in pectore suo multa versaret, incidit cogitatio
ut panem illius suo, suumque illius pane mutaret.
Quid igitur ageret? quo se verteret? tolleret illius
panem? sed pudor obstabat suum comederet, sed
conscientia remordebat. Quid plura? Tandem vincit
caro, et meus enerviter obluctata succumbit. Incipiunt
igitur uterque comedere: hic scilicet, quasi
dominus et princeps mensae, nitidum; ille vero,
clientium, vel mancipiorum more, cibarium. Sed
cum comederet, sensim pavor accidit, et horror nimius
omnium viscerum suorum interna concussit;
verebatur enim divini super se motus evigilare sententiam,
suspicabatur certe repentinam justae severitatis
imminere vindictam, quod et factum est.

Os enim piscis gutturi ejus pestilenter inhaesit, quod
ullis omnino conatibus trahi in interiora non potuit.
Glutiebat ex industria cibum, non descendebat;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.