PL 144, col. 119

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

screabat, tantumdem erat; conabatur emittere, sed
affixa pernicies nihilominus immobilis permanebat.
Erubescebat tamen dicere quod intrinsecus patiebatur;
clandestinus eum tenebat hamus, et velut
incautum piscem, per gulam trahebat ad mortem;
undique illi augmentabantur angustiae, et non tam
mors quam mortis turpido terrebat. Malebat quippe
ut se tela transfigerent, quam foedus prurientis gulae
interitus deturparet. Anhelus anxiabatur spiritus,
et moeroris tenebrae ei circa oculos volvebantur.
Quid pluribus moror? Tandem Christo detulit, eique
se imparem, et si non pane, tamen potestate, liquido
cognovit. Buccellam suam pauperi festinus apposuit,
ejusque ante se vicaria permutatione locavit. Et, o
placabilem Deum super malitia nostra! statim ad

primum accepti panis gustum, pestis illa petransivit,
et interceptum fragmentum decidens, in interiora
purgatur. Deliciosus itaque panis ei factus est
plaga; grossus vero et durus, medicina. Escam
mutavit, et laqueum, qui eum feraliter astringebat,
absolvit. Deposuit superbiam, coelestemque persensit
de humilitate medicinam, et supernae miserationis
medelam, quam nimirum ut se tam mirabiliter
obtinuisse persensit, in sui liberatoris praeconium
hujuscemodi mox sermone prorupit: Benedictus
omnipotens Deus, qui periclitantibus subvenit, et
in gaudium de moerore convertit; arrogantiam
calcat, superbientem humiliat, atque misericordiam
largitur, quatenus et ipse nos ad misericordiam invitat: Estote,
inquit, misericordes, sicut et Pater

vester coelestis misericors est [(Luc. VI)]
; suaeque tribulationis
periculum, quod eatenus erubescendo
celaverat, jam cunctis prae gaudio narrat. Quod vis
siquidem doloris non valuit laetitiae magnitudo extorsit.
Et quidem ipsemet tam hoc quam aliud,
quod de ejus abjectione recenter nati superius retuli,
suis opusculis exarando inseruit.
CAPUT IV. Desiderium renuntiandi saeculo, et ingressus in religionem.
Verum, ut ad suum ordinem noster jam sermo
recurrat, hic Christi tiro, flammam sui pectoris ad
altiora votis attollens assiduis, quod mente conceperat
implere vehementer optabat, scilicet huic
saeculo funditus renuntiare habitumque militiae spiritualis

assumere. Attamen in patriis finibus prorsus
hoc agere recusabat, ne vel affinium, vel necessariorum
affectus quodlibet sibi ad perfectionem
tendenti noxium pararet obstaculum. Hoc autem eo
meditante atque assiduis orationibus exorante,
quatenus sibi a Domino aditus panderetur salutis,
ecce duo fratres ab eremo sanctae Crusis fontis
Avellanae, cujus fama jam sibi plane innotuerat,
illuc directi adveniunt. Quos cum divino nutu obvios
habuisset ac peroptatam conversationem habere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.