PL 144, col. 120
Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne
cum eis coepisset, sui pectoris revelavit arcanum.
Illi vero, gratanter audientes quod panditur, piis
eum monitis in idipsum roborando succendunt. Sciscitatur
ergo an sanctus illorum abbas, cujus fama
laudabilis ad ipsius jam notitiam venerat, illum susciperet,
si ad ipsius contubernium accedere voluisset.
Illis quidem annuentibus atque ipsum hoc
persuadentibus, spondet se, divina opitulante gratia,
quantocius ad eos venturum, ut possit suum implere
desiderium. Quibus argenteum scyphum obtulit, rogans
quod eum suscipientes domno abbati deferrent.
Illi vero, vasis amplitudinem cernentes, pondus incusant,
viae longioris impedimentum praetendunt,
dicentes non se posse tanta sarcina gravari viamque
prolixi itineris impedire. Cumque in suscipiendo
eum precibus instaret, aiunt illi: Si ergo nos tantopere
cogis, nec tuo vacuos munere prorsus abire
permittis, praebe hujusmodi quidpiam aliud, quod
nos absque viae dispendio levius pro tua devotione
perferre valeamus. Quod ille audiens, vehementer
admirari, stupere secumque dicere coepit: Qui sunt
isti qui, dum pauperes egenique videntur, adeo quae
sunt mundi hujus despiciunt ut in optimo vase
ferendo assumere vel minimum laborem contemnant?
Nonne vere liberos vereque dixerim eos beatos,
qui tanta fortitudine ambitionis jugum suis e
cervicibus excussisse, tantaque mentis excellentia
vanam mundi pompam calcasse cernuntur? Unde
super hoc plurimum aedificatus, vehementius ad
saecularis pompae contemptum succenditur. Ab hinc
igitur de sua valde pollicitatione sollicitus, prius
cupit experiri utrum cellulae, quem audierat, laborem
perferre sufficeret. Quamdam itaque cellam
ingreditur, in qua nimirum quadraginta diebus,
ad illius eremiticae sanctionis instar, non segniter
exercetur. Qua scilicet experientia admodum roboratus,
nil jam coepit eremiticam illam austeritatem
pertimescere; imo toto eam affectu inhianter appetere.
Tempore itaque optato suscepto, quo videlicet
id apte peragere praeter scientiam suorum omnium
posset, assumens ex suis bonis quae voluit, clam iter
arripuit. Cum ad eremum pervenisset, desiderium
suae mentis senioribus illis aperiens, in illorum
consortium se recipiendi devote poposcit; cui mox
quod salubriter postulat gratanter permittitur atque
uni ex fratribus, pro novitiorum more instruendus
contraditur. Qui cum eum ad cellulam deduxisset,
mox, ut jussus fuerat, lineis exutum cilicioque indutum,
ad abbatem reduxit: quem abbas cuculla superindui
absque mora praecepit. Ipse vero super hoc admirans,
dicebat intra se: Quid mihi accidit? nonne
debebam prius disciplinae hujus experimentum capere
ac postmodum ad suscipiendum istum ultronee
poscens accedere? Nunquid valeo tam subito praeventus
obtemperare? Cumque hoc secum ageret,