PL 144, col. 121

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

extemplo in semetipsum reversus, increpare se
coepit vehementer, et dicere: Nunquid, si res posceret
ut plecti capite pro Christo deberes, ita effugeres,
obstinatusve resisteres? Quod factum est,
nonne paulo ante constanter tibi omnia perpeti
promittebas? Cur tam cito enerviter succumbere
non formidas? At si forte illud judicans noxium,
istud admittas libentius; ut quo durius toleras, eo
placidius in retributione suscipias.
CAPUT V. Progressus in virtutibus, praesertim humilitate, oratione, mortificatione, et obedientia.
His itaque propriis invectionibus reflexus, senioris
praecepto illico acquievit, placidusque gratanter obtemperavit.

Assumpto vero habitu, tanto protinus
fervore succenditur ut, corporea cura contempta,
sola quae sunt spiritus appeteret, carnem spiritui
totis viribus servire compelleret; delicata, vel
sumptuosa cuncta respuens, aspera quaeque et contemptibilia
requireret. Porro, quod dico, hoc intueri
vales exemplo: Dum hic esset aliquando cum suo
profecturus magistro, molliorem scapularem induere
atque pulchriorem quam affectaret equum ascendere
jussus est. Rogare itaque magistrum summis coepit
precibus, ne sibi hoc dignaretur praecipere quod
ipse nimirum, velut indecens, abhorreret. Magister
vero ejus precibus acquiescere nolebat, ne vilipendere
videretur discipulum, quem diligebat tanquam
unicum, si sic eum, juxta suum desiderium, secum

permitteret incultum procedere. Discipulus autem
longe aliter sentiens totumque aliorsum convertens,
nimium erubescebat, saecularibus jam apparere nitidulus,
ne ipse, qui olim saeculo renuntiasse videbatur,
saecularem pompam adhuc carnaliter quaerere
putaretur. Quod tamen opprobrium multo magis
ille subire quam inobedientiae notam maluit, quam
videlicet incurrere vehementius expavit. Videbatur
enim sibi, prout ipse referebat, ut quicunque illum
comptum equitare cernerent, digito demonstrarent,
et velut carnalem subsannarent, sibique non monachi,
sed sponsi nomen aptarent. Unde tantus rubor
ejus suffuderat faciem, ut vix caput erigere, vix in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.