PL 144, col. 123
Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne
cuique fervor virtusque merant, incumbebant.
Porro vigiliarum hunc morem servabant, ut, signo
temporis personante, totum post synaxim Psalterium
ante lucem complerent. Petrus vero hoc commune
signum longe vigilando praeveniens, quidquid
tamen noctis post synaxim restabat, continuatis
excubiis transigere satagebat, ne communem scilicet
videretur canonem solvere, qui ad injussa quoque
se conabatur extendere. Noverat enim sacratius
fore quod publica lege taxatur quam quod institutione
privata dependitur, et quod gratuita munera,
quantumlibet grandia, minime valeant a mandato
legis offerentem absolvere, quo minus quae lege praefixa
sunt studeat diligenter implere, cui nimirum
licet quaelibet pro devotione adjicere, non tamen
instituta majorum propriis amovere. Voluntaria
quippe augere merito possunt, excusare omnino
quae legis sunt, nequeunt. Denique dum hujuscemodi
pernoctaret excubiis, tantam laesi cerebri passionem
contraxit, quo vix vel modico somno jam
refici posset, atque postquam, adhibito medicamine,
de concepta passione divina opitulatione convaluit,
sic jam discrete agere didicit, quatenus et remissionis
torporem vitare, et praecipitationis cursum prudenti
moderatione cohibere satageret. Qui nimirum
dum cellulae stationem rigida censura servaret, et
post assuetum psalmodiae, precum atque orationum
persolutum sedula meditatione lectioni vacaret, tanta
divinarum Scripturarum scientia claruit quanta
saecularium antea non claruerat.
CAPUT VI. Fama illius sanctitatis longe diffusa, cogitur aliorum saluti invigilare.
Cum tempus igitur advenisset ut lucerna domus
Domini erecta super candelabrum omnibus luceret,
jubente magistro, paucis illis fratribus exhortationis
verba impendere coepit. Cumque ejus opinio
jam latius effusa crebresceret, Vuido venerabilis
abbas Pomposianus, vir sanctissimus, suos
legatos ad hujus abbatem dirigens, postulavit quatenus
charitate fratrum eum ad suum monasterium
destinaret, secumque aliquandiu remorari permitteret,