PL 144, col. 125

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

fructum ejus mentem succenderat, coepit alia
loca perquirere, ubi ad serviendum Deo congregare
monachorum copiam posset. In Camarinensi itaque
dioecesi aptum quemdam ad eremitarum habitacula
locum, juxta suam vicinam rupem, curiosus
indagator invenit; ibique congregatis fratribus,
oratorio fundato ordinatoque priore, sub quo famulari
Deo deberent, rursum ad locum alium investigandum
processit. Pervenit igitur ad montem Pregium
in territorio Perusino, ibique alia eremitarum
fundavit habitacula, ubi videlicet cellulam
quamdam invenit, in qua B. Romualdum quondam
mansisse ferebant. Quo igitur in loco, aliis locatis
fratribus, ad alium rursus demigrans, in comitatu
Faventino congruum reperit locum, qui nuncupatur

Gamonium, ubi praeparatis habitaculis alios
Deo famulaturos constituit. Sed et vicinum huic
loco monasterium, quod Acereta dicitur, construxit;
alterum quoque in Ariminensi territorio in
loco qui Murcianum nominatur. Hujuscemodi
autem studiis assiduis vacare gaudebat, non quae sua
essent, sed quae Jesu Christi requirens [(Philip. II)] .
Porro quanquam his gerendis prudens Dei servus
instaret, tamen dilectum sanctae crucis Fontis Avellani
locum, et collegium, quod ipse prae omnibus
tanquam unicum diligebat, crebro, quocunque diverteret,
visitare curabat. Nequaquam sane illorum
oblivisci poterat, cum quibus a suae conversionis
exordio conversatus fuerat, quousque jussione magistri
sibi commendatos esse recolebat. Quanquam

nec caeteros, quos per diversa loca discipulos aggregaverat,
sua ditius visitatione carere patiens, modo
sui praesentia, modo epistolis, modo dirigendo aliquo
spiritualium discipulorum sibi haerentium, omnes
paterna sollicitudine congruis vicibus inviseret. Hanc
quippe sollicitudinem non solum propriis, quos ipse
fundaverat, sed et pluribus locis aliis tam coenobiorum
quam canonicarum, tanquam communis parens
cunctorum non desinebat impartire, prout quisque
videbatur expetere. Sed his paululum intermissis,
jam de illis aliqua loquamur, quae Dominus per eum
fecisse dicitur. In quorum sane relatione, Deo opitulante,
quidquam immiscere mendacii velut ex
proprio prorsus vitare curabo, illorum traditionem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.