PL 144, col. 126

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

fideliter exsequendo, qui se vel ipsis interfuisse, vel
ab his qui interfuerant, accepisse, seu etiam qui
erga se ea quae memorabant gesta fuisse dicebant.
CAPUT VIII. Beati viri meritis aqua bis in vinum mutatur.
Quadam igitur die apud praefatum Gamonium
cum in cella consisteret, fratri, qui ei ministrabat,
ex fonte sibi potum afferre jussit; qui statim pergens,
festinus jussum complevit. Quod magistro
gustante vinum esse deprehenditur. Increpare itaque
discipulum coepit quod pro aqua sibi vinum tulisset.
Illi vero asserenti hausisse se ex fonte quod
obtulerat, eumdem potum magister porrexit, jubens
gustando ipsam experiri quo valeret, se teste, fallax
convinci. Cui gustanti, licet vinum sapuisset, quod

erat, nihilominus tamen, ut bene sibi conscius, potum
illum ex fonte se hausisse affirmabat. Cumque
illi fides nequaquam daretur, alius ad eumdem fontem
frater dirigitur, cujus gressus, ne fallere similiter
posset, observari praecipitur. Qui ergo, ex eodem
fonte mox pleno vasculo hauriens, concitus rediit;
potum, quem hauserat, magistro tradidit. Verum
dum hic quoque potatur, optimam esse vini
speciem aeque vere probatur. Fratres quoque, qui
cum eo erant, ex eodem gustantes vinumque optimum
comperientes, Deum prae gaudio collaudaverunt
omnes. Quibus Petrus illico prostratus supplicat,
imo sub obedientia interdicit ac mandat quatenus,
se in carne degente, nulli prorsus mortalium quod
factum noverant pandant. Quo factum est quod ad

nostram notitiam id ante ipsius obitum nequaquam
pervenire potuerit; sed postquam illius sepulturam
Faventiae celebrassemus, indeque redeuntes apud
praefatum monasterium suum Aceretae prima mansione
hospitaremur, ibidem non solum istud, sed et
alia quaedam, quae faciente Domino miraculo huic
subdere curabimus, nos addiscere contigit referentibus
eadem quibusdam ejusdem monasterii fratribus,
nec non et praedictae eremi qui tunc illo convenerant.
CAPUT IX. S. doctoris vinum ex dolio per vim milites depromere non possunt, quod pius peregrinus deinde potuit.
Aliquando vir Dei buttem vini repositam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.