PL 144, col. 128
Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne
notus jam dudum fuisset suumque frequenter exhibuisset.
Jam igitur presbyter, tanta postulatus instantia
fideque mollitus, licet timide, accessit ad
dolium; et quoniam, ut scriptum est, Superbis Deus
resistit, humilibus autem dat gratiam [(Jac. IV, 6)]
, liquoris
fluxus facili mox attactu est haurientis manum
secutus. Itaque mitis obtinuit inermis quod armatis
fuerat negatum superbis.
CAPUT X. In summa panis charitate ciborum copia coelitus affertur.
Dum quadam die advesperascente, idem pater
fessus cum eodem qui hoc mihi retulit fratre a silva
rediisset, sola panis quadra cum crudis oleribus coenanti
apponitur. Quem ille, totum socio largiens,
solis oleribus vescens, hortabatur convivam quod
patienter illam ferret pauperem coenam ditionem
habiturus in crastino mensam. Factumque est. Sequenti
etenim die tanta est allata ciborum copia
quae cunctis illic degentibus in plures dies sufficere
poterat.
CAPUT XI. Quidam beati viri meritis cui piscem deferebat, a mortis periculo liberatur.
Vir quidam, magnus admodum viro Dei devotus,
onusta piscium exenia in praecipuis ei solemnitatibus
legare consueverat; accidit autem ut aliquando
Domini propinquante natale, nequaquam hujusmodi
potuisset pisces invenire, quos digne ei posset
juxta morem dirigere. Cumque super hoc non modica
angeretur molestia, tandem in ipsa sacra Dominicae
nativitatis nocte grandis ei piscis advehitur;
exhilaratus ergo, et plurimum gavisus praecepit ut
Dei viro illico deferretur. Porro nox tetris densata
tenebris nullum stellarum lumen radiabat; via quoque
nimis laboriosa et difficilis erat, quam lutosae
nivis salebra omnino consperserat; piscis tamen
portitor nulla difficultate diei lucem praestolari permittitur.
Eo itaque coepti itineris viam carpente, ad
obscuram quemdam ripam profundamque pervenit;
cujus extrema dum nimium, velut ignarus, persequeretur;
lapsis repente vestigiis, in ima praecipitatur
et cum tantus fuerit casus, ut solvi potuissent
totius corporis nexus, meritis tamen viri Dei, virtute
divina totus servatur illaesus. Incolumis ergo, et validus,
onus excussum cervicibus laetus resumpsit,
sicque ad Dei hominem hilariter properavit; domini
sui munus obtulit; quodque ex mortis faucibus
ipsius fuisset meritis ereptus, gratias egit. Cui
ille: Noli, inquit, fili, noli homini deputare peccatori