PL 144, col. 136

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

accepta poenitentia inter missarum solemnia reconciliarentur,
ornamenta de manu episcopi ex auctoritate
Toletani concilii recipientes. Eis itaque taliter
reconciliatis, decretum est ut non mox passim
omnibus redderetur officium, sed his duntaxat qui
essent et litteris eruditi, et casti et morum gravitate
honesti viderentur; caeteris autem sufficeret quod
sanctae Ecclesiae per divinam gratiam essent rursus
inserti, a qua eatenus fuerant divinae scientiae falce
praecisi. Illi autem episcopi, quibus administrandi
licentia redditur, non ex male mercata veteri ordinatione
ad amissum reparantur officium, sed illa
potius beati apostolorum principis efficacissima auctoritate,
qua in beatum Apollinarem repente usus
est, dicens: Surge, accipe Spiritum sanctum, simulque

pontificatum. Haec autem succincte perstringere
curavi, ut caetera ipsius gesta, horum inspectione,
possint adverti. Quo denique modo ego illius
acta queam sigillatim exprimere, qui nunquam in
sancta Ecclesia desistebat, quidquid pravum, quidquid
insolens emergebat evertere; quidquid vero
pium ac religiosum advertebatur ad Christi gloriam
instituere? In quibus sane operandis non parva eum
facultas divinitus comitabatur, cum ipsius auctoritatis
censura penderet, quid in ea admittendum,
quidve agendum canonicis sanctionibus foret. Huic
quidem assertioni tota Romanae urbis attestatur Ecclesia,
quae quodam doctrinae illius splendore illustrata
ejusque auctoritate subnixa, ipsius abscessu
et ab exhortationis verbo se pene obmutuisse, et

irrecompensabilis auctoritatis munimine caruisse
deploret. Illius nempe auctoritas omnes confutabat
errores: vacillantesque confirmans ambigua stabiliebat,
litigantium ora refrenans superborum colla
premebat, mentesque humilium animans roborabat.
CAPUT XVII. Pietas ac liberalitas in pauperes ac religiosos viros.
Circa misericordiae quoque opera qualis, quantusque
fuerit quis digne loquatur? Quis sane in eleemosynarum
studio propensior; quis in abluendis
pauperum pedibus devotior? Quis in vestiendis nudis,
in reficiendis egenis, in visitandis aegrotis promptior
illo potuit esse unquam? Ab istiusmodi namque
operibus nulla pene illi dies vacabat, ubicunque

hoc fieri temporis aut loci congruentia permittebat,
et dum ista ubivis locorum agere non desisteret, quid
putandum, cum apud episcopium maneret? Ibi siquidem
turba pauperum episcopalia limina quotidie frequentante,
alii dapibus appositis reficiebantur, alii
accepta stipe revertebantur; ex quibus assumptis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.