PL 144, col. 137
Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne
duodecim eorum assidue pedes lavabat. Praeterea in
suis conviviolis, quae semper ex more cum hospitibus
communicabat, si qui egeni circumquaque per
regionem lectulis decumbebant, oblivisci ab eo minime
poterant, dum quemlibet suorum, quem timere
Deum arctius sciret, ad horum ministerium specialiter
deputatum semper haberet. Hujusmodi quippe
studiis assidua exercitatione persistens, talibus gratulabatur
latioribus facultates Ecclesiae thesauris
infercire coelestibus, quas scilicet in propriis summopere
devitabat assumere sumptibus. Aiebat enim
se Dominicarum rerum constitutum fore ministrum,
non dominum; dispensatorem, non possessorem. Ut
autem suorum quoque clientium ad haec fideliter
exercenda devotas mentes accenderet, hujuscemodi
eos sermonibus satagebat commonere frequenter:
Noveritis, filii, omnia ista sacra esse et peccatorum
pretia; unde summopere cavendum ne quid horum
avaritia, seu qualibet negligentiae incuria Christi
pauperibus subtrahatur, quibus nostra residua omnia
illibata debentur. Cum nobis itaque suppetant
quibus egeni et miseri valeant refoveri, diligenter
exquirite, pie considerate qui vicinis in regionibus
aegrotent, qui vel esuriei, vel penuriae cujuslibet angore
laborent, quatenus hujusmodi pie compatiendo,
necessaria ministrantes, aeternae mercedis fructum
nobis vobisque communem in coelestibus acquiratis.
Quoniam quidem si modo in seminando fideles nobis
cooperatores exstiteritis, de communi procul dubio
nobiscum fructu beata in retributione gaudebitis.
Hujuscemodi quippe monitis pius Pater suos contubernales
ad misericordiae opera instigabat. Hinc
sane pensandum est, qualis in exhibendis confratrum
necessariis fuisse credatur, qui tantae benignitatis
erga universos exstitisse dignoscitur. Verum
quid de cohaerentibus sibi memorem? quandoquidem
erga cunctos Dei famulos in sacrae militiae proposito
constitutos, eo dilectionis vinciebatur affectu, quo
eorum amplius quam proprio gratulabatur solatio.
CAPUT XVIII. In suum monasterium se recipit, ibique jejuniis, oratione, caeterisque corporis atque animi exercitationibus excolitur.
Porro, dum ab exterioribus istis, licet sanctis
et Deo gratis, ad dulcia eremi secreta, tam pro refectione
mentis quam pro ablutione cujuslibet contracti
pulveris, redire decrevisset, nimia se inedia