PL 144, col. 217

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

inquit, mecum et sex fratres isti. » Discat ergo,
cum de suis actibus convenitur episcopus, rationem
humiliter reddere, non de sui primatus eminentia
superbire; nec fieri sibi credat injuriam, cum a minori
corripitur, sed consulentem potius, vel medicum
sui vulneris arbitretur. Nunquid enim Nathan
propheta, cum David tam austerae severitatis invectione
corripuit, indignationem regii motus incurrit?
Nunquid ille regalis excellentiae culmen opposuit,
ac velut illatam a subjecto suo contumeliam
propulsavit? Sed mox ut se cognovit aegrotum,
suscepit libenter antidotum: detexit vulnus, et sectionis
suae non exhorruit ferramentum. Vide humilem
languidum: « Peccavi, inquit, Domino. » Audi
etiam velox medicinae remedium: « Transtulit Dominus

peccatum tuum, non morieris [(II Reg. XII)] . »
E contra rex Achab, qui corripientem se prophetam
audire despexit, ultionis gladium, quem ille minatus
est, non evasit. « Quia dimisisti, inquit, virum dignum
morte de manu tua, erit anima tua pro anima
ejus, et populus tuus pro populo ejus [(III Reg. XX)] . »
David ergo culpam suam aequanimiter audiens, sententiam 15
mortis, quam merebatur, evasit: Achab
autem correptionis impatiens, impiae pietatis, quam
indigno regi contulerat, veniam non invenit. Nunquid
et mulieres illae, hospitae videlicet Salvatoris,
invicem inter se litigaverunt, dum altera quereretur
adversus alteram, quia solam se ministrare compelleret? [(Luc. X.)]
Poterat enim Maria dicere, nostrorum
more pontificum: Accusasti me, et torporis ac

negligentiae condemnasti. Non sane omnis querela
protinus accusatio dicenda est. Nam aliud querela
compassionis, aliud accusatio simultatis et odii. Ista
nimirum fit, ut offensio corrigatur; illa vero ut is
qui offenderat, condemnetur. Petrum plane in faciem
resistens Paulus objurgat, et coram omnibus reprehensibilem
judicat [(Galat. VIII)] . Quod ille non in
accusationis tulit injuriam, sed benigne et patienter
accepit, quod non ex livore, sed ex charitate procedere
perspicue recognovit. Sed ecce dicitur: Ego
sum episcopus, ego sum pastor Ecclesiae, non debeo
a commissis ovibus accusationum patere molestiis;
etenim in causa fidei dignus sum etiam in pravis
moribus aequanimiter ferri. Sed dic mihi quisquis
es, nunquid non legisti quod in Evangelio scriptum

est: « Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum
inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus es
fratrem tuum; si te non audierit, adhibe tecum duos,
vel tres testes; ut in ore duorum, vel trium testium
stet omne verbum; si autem eos non audierit, dic
Ecclesiae? » [(Matth. XVIII.)] Si Ecclesiae ergo referenda
est causa quorumlibet fratrum, quomodo non etiam
sacerdotum? Porro si sacerdos qui in Ecclesia peccat,
dedignatur in Ecclesia discuti, quis jam ferat
Ecclesiae se legibus coerceri? Porro si Ecclesiae tuae
filiis, ut asseris, adversum te mutire non liceat,
nunquid aliunde producendi sunt testes, qui te, et
tua per absentiam domesticae cohabitationis ignorant?
B. Job dicit: « Si contempsi subire judicium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.