PL 144, col. 218
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
cum servo meo [(Job XXXI)] ; » et tu dicis: Absit, ut
digner ad examen venire cum clerico meo. Deus
omnipotens per Isaiam clamat: « Judicate pupillo,
defendite viduam, et venite, arguite me [(Isa. I)] . »
Si is qui judicat omnia, non dedignatur a servis argui;
tu servus utique cum conservo in judicium venire
fastidis? Et cum sis terra et cinis, vermis ac
pulvis, humiliare te despicis ad imaginem conditoris?
Praesertim cum Scriptura dicat: « Ducem te constituerunt:
noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex
illis [(Eccli. XXXII)] . » Qui plane nesciat, quia Samueli
Israelitica plebs praejudicium intulit, eumque de
principatu injuste dejecit? Et cum eos arguere merito
potuisset, ultro se arguendum nullis accusantibus
obtulit; et utrum eos in aliquo violenter oppresserit,
inquisivit: « Ecce praesto sum, inquit, loquimini
de me coram Domino et Christo ejus, utrum
bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quemquam
calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de
manu cujuspiam munus accepi: et contemnam illud
hodie, restituamque vobis [(I Reg. XVIII)] . » Cum
ergo tam incomparabiles, tam eminentes, atque
sublimes viri subjectis suis rationem reddere de
propriis actibus non despiciant, quis arrogantiae
typus, quis iste tantae superbiae fastus, quod sacerdos
hujus temporis intumescens, titulum sui praesulatus
opponat; et Ecclesiae suae 16 filiis, qui se gravatos
asserunt, ex aequo in judicio non respondeat?
Excludatur ergo ab ecclesiastica disciplina perniciosae
consuetudinis regula, tollatur haec subterfugii
versuta calliditas: ut is qui tam perversis audacis
superbiae allegationibus utitur, immunitatem commissi
piaculi non lucretur. Justis ergo querelis liber
pateat aditus, liceat apud primatem Ecclesiam conqueri,
quae se a suo pontifice viderit praegravari, ne
de sublimis praerogativae singularitate superbiat, qui
se per arrogantiae fastum fratribus non coaequat. Et
qui censoriam super alios concutit virgam, ipse
quoque super se vigoris ecclesiastici sentiat disciplinam.
Quique non humanum sonat, sed super
alios quasi fulgur terribiliter intonat, aliquando se
hominem recognoscens, humana verba formare per
humilitatem discat, quatenus dum praelatus quilibet
arrogans a tumore elationis deprimitur, subjectis
autem per auctoritatem superioris Ecclesiae subvenitur,
sopitis undique jurgiis, et synodalis examinis
concepta formidine, omnia simul Ecclesiae membra
confoederentur in pace.
EPISTOLA XIII. AD EUMDEM.
ARGUMENTUM.--Joannes, et Tudethinus; ille Venetus,
hic barbarus natione, uterque apud Gothfredum
ducem sacerdotii munere fungentes, ausi
aliquando fuerant pertinaciter asserere, praesente
B. Petro Damiano, eos qui a regibus aut principibus
episcopatus mercarentur, in simoniacae haeresis
crimen non incidere; quoniam scilicet per
iliam coemptionem Ecclesiae tantummodo bonorum,
et praediorum possessionem nanciscerentur:
per manuum vero impositionem, quae a sacerdotibus
fiebat, integrunt jus episcopatus acquirerent.