PL 144, col. 226

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

itaque vallatus angustiis nitor, moxque collabor;
tento, sed praesto deficio; contemplationis summa
non penetro, in compunctionis lacrymas non erumpo.
Mens enim terrenis obtenebrata negotiis, frustra se
in contemplationis culmen attollere nititur, dum
actionum saecularium merito, quasi congestis lapidum
ruderibus aggravatur. Sicut enim aluta calcei postquam
per limosa luti fluenta transierit, non admittit
arvinam: sic mens humana nisi ab humore fuerit
curae saecularis exuta, non percipit supernae pinguedinis
gratiam. Pellis enim sicca pinguedinem
combibit, humefacta repellit. Et humanum cor, donec
curarum saecularium madore turgescit, saginas
internae gratiae non admittit. Unde et lex in monte
Horeb data legitur [(Exod. XX)] , quod videlicet siccitas

interpretatur. Illa denique mens, quae per amorem
spiritus a terrenis in alta sustollitur [(Psal. XVIII)] ,
mons est, in quo lex Domini 24 irreprehensibilis,
quae procul dubio charitas est, divinitus promulgatur.
Et hic mons veraciter est Horeb, qui siccitas
dicitur; in quo videlicet omnium vitiorum humor
excoquitur, et ad radios solis justitiae cunctum libidinis
atque carnalis illecebrae rheuma siccatur. Hinc
est quod vasa templi argillosa terra, quae videlicet
aquam sitienter imbibit, Hiram ad Salomonis imperium
fabricavit [(III Reg. VII)] . Ex quibus nimirum
vasis et illud est, quod imbre coelesti concupiscit
impleri, cum dicit: « Anima sicut terra sine aqua
tibi [(Psal. CXLII)] ; » atque ideo aestuans clamat: « Sitivit
anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam

et apparebo ante faciem Dei? » [(Psal. XLI.)] De his
igitur vasis tertio Regum libro dicitur: « Quia in
campestri regione Jordanis fudit ex ea rex in argillosa
terra inter Sochot, et Sarthan [(III Reg. VII)] . »
Sochot enim tabernacula vertitur; Sarthan vero interpretatur tribulatio eorum,
sive demolitorum, aut
coangustantium. Quid itaque per Sochot, quod interpretari
tabernacula diximus, nisi sanctos viros
accepimus, qui videlicet dicunt: « Non habemus
hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus? » [(Hebr. XIII.)]
Unde et Petrus: « Certus sum, inquit,
quod velox est depositio tabernaculi mei [(II Petr.
I)] . » Quid vero per Sarthan, quae tribulatio eorum
dicitur, nisi reproborum tribulantium nos persecutio
designatur? Ii nimirum et demolitores et coangustantes

sunt, quia dum demoliri atque destruere
fidei nostrae vel boni operis aedificium tentant, duris
injuriarum ac pressurarum nos calamitatibus
coangustant. Vasa ergo templi, id est, omnes electi,
funduntur in campestri regione Jordanis, id est, in
humilitate baptismi, inter Sochot et Sarthan, id
est, inter justos atque perversos; ut et bonorum
forma proponatur illis ad imitandum rectae conversationis
exemplum, et pravorum persecutio ad cumulum
illis proficiat meritorum. « Vasa » siquidem
« figuli probat fornax, et homines justos tentatio
tribulationis [(Eccli. XXVII)] . » In arida ergo terra
templi vasa funduntur, quia mens hominis ad suscipiendum
supernae gratiae munus non est congrua,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.