PL 144, col. 225

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

coeperat, in antiquae dilectionis vestrae desiderium
recalescat.
EPISTOLA XV. AD EUMDEM.
ARGUMENTUM.--Respondet pontifici maximo, qui
eum rogaverat per litteras, ne tanto contemplationis
studio teneretur, ut ad se scribere oblivisceretur;
sed adeo curis et negotiis profanis
impediri, ut contemplandi tempus non habeat:
praeterea se non posse tranquillo et securo animo
rebus divinis operam dare in iis locis, ubi latrociniis,
rapinis et direptionibus omnia infesta sint.
Hac occasione digreditur ad dinumeranda scelera
et flagitia, quae ab hominibus illius tempestatis
assidue committebantur. Erant sane calamitosa
ea tempora, quibus armis et audaciae omnia licebant;
legibus vero nullus, aut exiguus locus
erat. Haec idcirco recenset B. Petrus Damianus,

ut pontifex ea, prout tempus locusque postularent,
tollere et coercere conaretur. Inter haec
mala non mediocri, ait, se 23 voluptate perfusum,
quod certior factus esset comitatus Ostiensis
curam a se sublatam, et alii demandatam
esse. Rogat quin etiam, ut episcopatus quoque
onus a se removeatur. Subdit postremo nonnullos
versiculos, qui pontifici loco oraculi esse possunt.
Domno ALEXANDRO summae sedis antistiti, PETRUS
peccator monachus servitutem.
Redditas mihi sanctitatis vestrae litteras, discolo
quodam deferente presbytero, laetus arripui, osculatus
explicui, celeri sub aviditate perlegi. Sed cum
tantum auctoritatis vestrae sit pondus, ut satis sit
etiam si sub paucis apicibus cuiquam vestrae sanctionis
dirigatur indiculus; illic tot sunt eloquentiae

flores, tot non dicam herilis, sed paternae potius
gratiae suavitates, ut quod pauperculo missum est
homini, regiae sufficeret dignitati. Verumtamen
duo illic inserta reperi, quae me, fateor, erubescere
compulerunt. Dixistis enim, et si non his verbis,
quia propter contemplationis studium, cui vigilanter
inhaereo, non deberem prorsus omittere quin vos
aliquando dictaminibus visitarem. Ego siquidem
quantum ad te, venerabilis Pater, qui de ponderis
episcopalis abjectu mecum unanimiter concordasti,
contemplandi quidem, atque dictandi perfruor otio,
sed molestis adventantium, causarumque negotiis
ingruentibus non respiro. Porro autem dum intra
cellulae me septa concludo, velut in portus sinu, vel
in littorea statione consisto. Sed quid prodest? Nam

dum illic jam quasi securus quiescentis otii potiri
tranquillitate desidero, ecce saevientis mundi me
flabra concutiunt, causarum inundantium fluctus
ferventius intumescunt; illatis injuriarum procellis
illidor, violenta praediorum, vel quorumcunque
proventuum diminutione perturbor, dicens cum propheta: Exspectavimus pacem, et non est bonum;
tempus curationis, et ecce turbatio
[(Jer. VIII)]
. Interea
non desunt, qui de animarum quoque suarum exigant
salute consilium; et insuper, quod durius est,
a non pontifice pontificale nituntur extorquere judicium.
Et hoc modo, qui episcopatum fugio, episcopum
non evado, et sub sacerdotali fatigor onere, qui
sacerdotali solii detronizatus sum dignitate. His

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.