PL 144, col. 224
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
Quod Eugubina Ecclesia, quae mihi dudum a vestris
decessoribus est commissa, nunc, proh dolor! est
omnino confusa, et velut area quae pedibus conculcatur,
abjecta, peccatis meis id exigentibus deputo,
non vitio, quod absit, vestrae parvitatis [ f. paternitatis]
ascribo. Multitudo quippe meorum scelerum
exigit, ut is etiam propriis manibus meo pectori
vulnus infligat, pro quo non enerviter stans adversus
totum mundum certamen assumpsi; meque
gladiis, ac sagittis totius fere humani generis durus
et insuperabilis colluctator objeci. Hoccine mihi,
venerabilis Pater, meritum reddidisti, quod causae
tuae perorator in sanctorum pontificum conciliis
toties exstiti: quod in legationis tuae curis atque
negotiis, frequenter in saecularium, laicorumque
conventu, quasi quidam causidicus declamavi? Haeccine,
inquam, mihi munera redhibentur, quod in
hostes tuos violenter invectus, eos mordacissime
loquendo et scribendo destruxi, teque per multimodae
scriptionis articulos extuli, tuamque memoriam
et egregiae laudis [ add. f. praeconia], quantum
in me fuit, etiam apud posteros propagavi? Quid
itaque 22 fecerim, quidve pertulerim, examinis
vestri censura discutiat, ne coactus digna querela
compellar effluere, quod adhuc silentio supprimens,
vix possum ulterius occultare. Hoc enim necdum
Roma me referentem, vel scribentem cognovit,
necdum aliis per me res ista, quae sanctitatis vestrae
famam laceraret, innotuit. Agat ergo qui laesit, sicut
dignum est, poenitentiam: ut is qui laesus est, non
compellatur dignam exaggerare querelam. Mitiget
olei suavitas aceti mordentis acorem, et tumefactis
asperrima verberatione vibicibus, mitis ac blandus
beneficiorum liquor influat lenitatem; alioquin necesse
jam erit tot ictuum verbera perferenti, ut ipse
quoque. . . Sed jam fraenum libertati, procacitate
linguae repressa, adhibeo, labiis digitum superpono,
et qui miseriam passus sum, misericordiam versa
vice deposco.
Praeterea de infelicissimo Ravennate episcopo
clementiam vestrae sanctitatis imploro, atque ut
eum, sicut olim decrevistis, solvere dignemini, suppliciter
obsecro. Indignum quippe est, ut propter
unius homuncionis offensam, tam innumerabilis
multitudo hominum depereat; et tantum Christi
laborem, pro quo pretiosum sanguinem fudit, ac tot
innocentum animas miserandae unius personae culpa
subvertat.
Nolumus autem sanctos oculos vestros onerare
pluribus litteris, sed omnia quae dicenda sunt, committimus
experientiae portitoris. Hunc igitur sancta
clementia vestra, quasi me loquentem diligenter
intendat, sicque duabus petitionibus nostris quas
hic transcursim celeriterque perstrinximus, annuat:
ut et nos nuntios ac vehicula misisse per tot
terrarum spatia non poeniteat, et mens nostra, quae
circa vos. non dicam tepescere, sed potius frigescere