PL 144, col. 223

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

praeferuntur Ecclesiis, sed et illis quoque qui
vel plebes agrorum, vel canonicales praebendas per
interventum pecuniae pestilenter accipiunt, simoniacae
haereseos tendiculas non evadunt. Per id enim
quod venaliter assequuntur, ad sacrorum graduum
ordines tendunt; et tunc jam destinantur ad ordines,
cum illi suscipiunt, per quae scilicet ad obtinenda
sacrorum graduum incrementa pertingunt.
Initiatur enim ad dignitatis ordinem, qui ad obtinendam
ordinis constituitur dignitatem.
Haec me breviter adversus eos dictasse sufficiat,
qui sine manus impositione venaliter Ecclesiam
acquisiisse, non esse simoniacum dogmatizant. Qui
nimirum si hoc simpliciter, prout sibi videretur, exprimerent,
stulti vel hebetes merito dicerentur: sed

quoniam nonnulli talium id procaciter astruunt, et
quibusdam cavillationum, argumentorumque versutiis
pervicaciter allegare contendunt, non immerito,
quod inviti dicimus, haereticorum nomen incurrunt.
Non enim error, haereticum, sed pervicax
obstinatio facit. Nec omnes haeretici dicendi sunt
qui opinantur errorem, sed qui pertinaciter, et audacter
praedicant falsitatem.
His itaque praedicatoribus satanae, et apostolis
antichristi, tu venerabilis Pater, coelestis eloquii
gladio praecinctus occurre, et tanquam alter Josue,
Amalecitas oppugnantes Israel [(Exod. XVII)] , evaginato
canonici vigoris mucrone, prosterne. Tollatur
e medio quantocius tartareae amaritudinis aconitum,
ne quod absit, ferale 21 venenum faucibus

influat parvulorum. Tuis praeterea manibus talis
aromatici pigmenti quibusque languentibus propinetur
antidotus, qui et venenati erroris tollat illuviem,
et sanae atque sincerae fidei restituat puritatem.
Unum in calce hujus epistolae sacris clementiae
vestrae auribus suggero; ut in quantum facultas
suppetit, nunquam vel fieri, vel esse permittat episcopum,
quem ad honoris culmen constiterit ascendisse
per praemium: vel etiam, quod damnabilius
est, per curialis obsequii famulatum. Absit enim ut
qui praelationis ambitu saecularem coluit principem,
spiritalem ecclesiastici culminis obtineat dignitatem.
EPISTOLA XIV. AD EUMDEM.
ARGUMENTUM.--Injuria quadam affectus ab Alexandro

summo pontifice, et Ecclesia Eugubina, cui
ipse praeerat, magnopere perturbata, leviter potius,
quam acerbe expostulat exprobrans ei sua merita,
et labores pro sede apostolica exantlatos, quibus
imparem gratiam relatam conqueritur. Postulat
ergo, ut sibi aliquo modo satisfiat, ne suam indignationem,
et justum dolorem, quem hactenus
occultaverat, cogatur aliis palam facere. Deprecatur
quoque pro Ravennatum episcopo, ut ab
anathematis vinculis solvatur, ne propter unius
culpam universa civitas periclitetur. Plura se
ad eum mandata dedisse scribit homini, qui has
litteras laturus erat.
Domno ALEXANDRO summae sedis antistiti, PETRUS
peccator monachus servitutem.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.