PL 144, col. 232
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
sine temperantiae discretione reficitur, illa protinus
ad contumelias excitantur. Cibi scilicet ilices sunt
libidinum, et immoderate percepti proprii humoris
exuberantiam mox ad pudenda transmittunt. Qui
videlicet humores dum congesti pruriunt et titillant,
importunius expetunt ut per coitum profluant. Hinc
est quod plurimi dum lege permissam ineundi conjugii
novere licentiam, nullam reddendi conjugalis
debiti exhibent disciplinam; nec usu commistionis
uxoriae temperanter utuntur, dum non gignendae
proli, sed ingenitae deserviunt voluptati. Ii plane,
non dicam mariti, sed prolectarii; non conjuges,
sed potius amatores: sic ad intemperantiam coitus
tempus omne continuant, ut uxoribus suis, quod
turpe dictu est, nec praegnantibus parcant; et castitatis
regulam violare nequaquam homines erubescunt,
quam circa praegnantes suas et animalia
muta custodiunt. Vide, o homo, canem, si caniculam,
postquam concepit, aggreditur; aspice buculam,
vel certe equam, si post conceptum a suis maribus
insectantur. Ignorant quippe coeundi libidinem,
cum deesse sibi gignendi conspiciunt facultatem.
Cum ergo tauri, canes, et caetera bestiarum genera
fetibus suis reverentiam praebeant; soli homines,
quorum Doctor de Virgine natus est, ut vota sua
libidinis expleant, parvulos suos, qui ad Dei formantur
imaginem, necantes obterere non formidant.
Hinc est quod nonnullae mulieres ante pariendi tempus
abortiunt, aut certe multilata, vel laesa eorumdem
parvulorum tenera adhuc membella reperiunt.
Et hoc modo dum ad libidinis feruntur incentiva praecipites,
ante parricidae sunt quam parentes; et quod
valde periculosum est, dum haec vitio naturae peccantis
ascribunt, sese tam flagitiosi reatus obnoxios non
agnoscunt. Verumtamem et hoc aliquando non ignorant;
sed dum lucrantur ignorantiam populi, dissimulant
hoc sacerdotibus confiteri. Barrus, qui et blephas
dicitur, unice diligere castitatis munditiam perhibetur,
et eatenus exsecratur obscena libidinum, ut
cum ad propagandum genus coire compellitur, vultum
post terga retorqueat; et ita quodammodo naturae 30
coactus imperio, nolle se, atque erubescere quod
agit ostendat. Bestia ergo quaelibet ad hoc solummodo
coit, ut gignat, homo solus ad hoc gignit, ut
coeat. Pecoribus itaque summa concumbendi partus,
hominibus vero summa gignendi concubitus.
Vultures pariunt, cum se per coitum non corrumpant.
Apes sobolem successurae posteritatis enutriunt, ut
virgines perseverent. Itaque rationis expertia filium
Virginis imitantur; et homines, quibus utique natus
est, luxuriae volutabro delectantur. Quis enim seminibus
semina superjactat? quis agrum vernantium
scilicet segetum decore vestitum, sulcandum vomeribus
judicat? Mittit prius falcem, ut cum ager
vacat, satio mox segetes germinatura succedat;
alioquin si semini semen ingeritur, forte continget,
ut non dicam ex utroque, sed ne de utrolibet quidem
proventus copia colligatur. Attende itaque, vir
enervis, imo vir evirate, quid ambias, et scito quia