PL 144, col. 233

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

pulvis et cinis est, ad quem luxuriae facibus inflammatus
anhelas, videlicet ut cum muliebres artus
amplecteris, vermes, saniem, intolerabilemque foetorem,
quod paulo post futura est, contempleris, ut
consideratio futurae putredinis fucos causa despiciat
scenicae venustatis. Sapientis quippe judicio non
modo subjacet, quod lenocinatur oculis: sed quod
latet etiam in materia veritatis. Verumtamen omnes
illas delicias, quas nunc uxorculae de suis conjugibus
exhibent, aliis quoque viris necesse est praebeant;
si eas post eorum obitum biviras, ut assolent, aut
etiam triviras esse contingat. Non est eis fides ulla
post mortem, sed dum placere viris posterioribus concupiscibiliter
appetunt, audire quoque nomen priorum
suffusae rubore vultum, impudenter erubescunt.
Novi plane virum, dum illatam uxori ulcisci conaretur
injuriam, gladiis interemptum, quae tamen
ad secundas migrasse nuptias dicitur, antequam
anni circulus impleretur. Eant ergo viri, et relicto
Deo, spem in uxoribus ponant, quas utique dum
intemperantius diligunt, saepe per eas non modo
extraneis viris, sed et hostibus suis propria bona
transmittunt. Huc accedit, quia si mulier thalamum
violat, cum fama jam convicaneorum omnium ora
pervolitet; vir tamen adhuc solus ignorat, et qui
suae domus opprobrium pertulit primus, vix deprehendit
extremus. Igitur incentiva libidinis fomites
sunt avaritiae et materia cupiditatis. Nam cum luxuria
multis sumptuum indigere non ambigetur expensis,
nisi multiplicibus exuberent commodis,

fluere nequeunt in oblectationibus voluptatis. Sed
sicut ii qui mundi hujus probantur esse vernaculi,
terrenis se rebus ambiunt onerare; sic versa vice
mens coelestibus hians se gloriatur exuere.
O quam jucundum, quam suave nuntium, quam
denique dulcis ad aures meas nuper fama devenit,
quae vos Ostiensem comitatum mihi subtraxisse,
et alii tradidisse perhibuit! Romanus enim quidam
velut accusans te apud me, et tanquam mihi consulens
atque compatiens, quod factum erat innotuit,
sed quem accusare se credidit, nesciens commendavit.
Ego quidem primo quasi graviter tuli, sed
erumpentibus quibusdam laetitiae signis, vel superficietenus 31
quidem moerorem simulare non potui.
Ultro etiam divinam imploro clementiam, ut episcopatum

quantocius ordinare non differas, et sterile
arenosi littoris aratrum mihi de manibus tollas.
Non enim est hujus temporis, ut qui puritatis et
innocentiae tramitem tenere desiderat, Ecclesiae
bajulare regimen acquiescat: cum videlicet omnes
pene per vitiorum abrupta praecipites, et tanquam
furentes equi per voluptatum suarum campos ferantur
effrenes. Et quid aliud inter haec tot flagitiorum
mala perpendimus, nisi quia venturo citius Antichristo
via jam sternitur, per quam inoffensis nequitiae
suae vestigiis gradiatur? Nam sicut dicit Apostolus:
« Mysterium jam operatur iniquitatis [(II
Thess. II)] . » Mundus siquidem lucem tenebris mutuat,
cum ejus jam terminus appropinquat. Et velut inter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.