PL 144, col. 253

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

omnibus nil aliud niteris, nisi ut praesulem apostolicae
sedis ejicias, et cathedram non vacantem alieni
juris invasor obtineas. Sed ut noveris, quia molimen
hoc nequaquam tibi faustum concedet in exitum,
de proxima tibi, atque contigua regione praebeamus
exemplum.
50 Convicanea autem tibi regio Placentia est,
cujus episcopus non diu ante nostram aetatem subdolae
calliditatis artifex exstitit, et ad instar tui,
sublimitatis, et gloriae satis superque ambitione
flagravit, adeo ut prius ante se gestandam, sicut
et tu nunc agere diceris, crucem argenteam impetraret;
qui etiam cum imperatrice, quae tunc
erat, obscoeni negotii dicebatur habere mysterium,
deinde sensim ad majora prosiliens, tandem apostolicam

sedem familiaris sibi pecuniae patrocinio
violentus invaderet. Ejecto itaque Gregorio, imperatoris
Ottonis utique consanguineo, Romanae Ecclesiae
cathedram, non ut sacerdos magnus, sed
ut fur, atque tyrannus obtinuit; sed paulo post,
resipiscente Quiritum populo, atque in zelum dignae
ultionis unanimiter exardescente, irruentes in eum
manus injiciunt, oculos eruunt, aures naresque
praecidunt. Expertus est itaque, quod et tunc sibi,
et nunc tibi per Ezechielem prophetam Dominus
comminatur dicens: « Venient super te instructi
curru, et rota populorum multitudo; lorica, et
clypeo, et galea armabuntur contra te undique,
et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis
suis: et ponam zelum meum in te, quem

exercebunt tecum in furore, nasum tuum, et aures
tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident [(Ezech. XXIII)] .
» Et ut attentione tua condignam

51-52 EPISTOLA PRIMA, AD S. R. E. EPISCOPOS CARDINALES.

ARGUMENTUM.--Cardinales episcopos, ad quos scribit,
hortatur, ut in tam corrupto saeculo et
tanta omnium vivendi licentia, ita vitam instituant,
ut eos caeteri omnes tanquam morum exemplar
intueantur, et imitandos sibi proponant. Breviterque
ostendit, quanta sit sacerdotibus, et
praesertim episcopis, necessitas indicta probitatis,
utpote cum eorum munus sit peccatorum,
et culparum veniam pro reliquis hominibus a
Deo deprecari: quam si volunt impetrare, necesse
est ut ipsi ab omni prorsus crimine, si
fieri potest, integros se immunesque custodiant.
Venerabilibus in Christo sanctis episcopis Lateranensis
Ecclesiae cardinalibus, PETRUS indignus
intimae devotionis affectum.
Castrensium specularum, turriumve custodes, ut
se promptius exhibeant, intempesta nocte pervigiles,
clamosas sibimet invicem saepe dirigunt voces:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.