PL 144, col. 386

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

apostolorum suorum Petri et Pauli, ab omnibus 190
vos peccatis absolvat, et electorum suorum
secum sine fine regnantium concives efficiat. Amen.
Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus
sancti descendat, et maneat super vos. Amen.
EPISTOLA VI. AD MONACHOS MONASTERII POMPOSIANI.
ARGUMENTUM.--Pomposiani monasterii monachis nescio
quod munus mittit, suamque erga eos benevolentiam
declarat: eosdem etiam obsecrat, ut
sui memoriam post mortem faciant, preces pro eo
fundentes, sicut pro suis monachis consueverant.
Religiosissimis et sanctis viris omnibus, qui Pomposiae
Deo deserviunt, PETRUS devotissimae servitutis
obsequium.
Dilectissimi Patres et domini, qualiter cor meum

vestrae charitatis incendio ferveat, quibus circa
Pomposiae monasterium amoris facibus inardescat,
nolo scribere, ne fortasse videar adulationibus deservire.
Cujus rei testis est ipsa conscientia: illis
etiam non est prorsus occultum, qui mecum possunt
frequenter habere colloquium. Vos etiam, dilectissimi,
licet corporis habitatione semotum, nolite me
extraneum esse decernere: nolite me etiam amicum
quemlibet, vel qualemcunque socium deputare, sed
et nos, et totum nostrum conventum quasi proprii
vestri juris possessionem esse indubitanter agnoscite,
et quidquid vobis placuerit, tanquam vestris
subjectis atque domesticis, absque ulla cunctatione
jubete. Unde vos, dilectissimi, lacrymabiliter obsecro,
et ad sancta vestigia vestra me prostratus

advolvo, ut pro me servo vestro semper orare dignemini:
et praecipue cum mortuus fuero, quidquid de
vestrae congregationis monacho facitis, hoc etiam
de me misero facere studeatis. Rogo autem, domini
mei, parvulam benedictionem de manu [(servi, vel
quid simile addid. )] vestri benigne suscipere: et non
quid, sed a quo; non quantum, sed ex quanto proferatur, attendite.
EPISTOLA VII. AD ALTIZONEM ABBATEM.
ARGUMENTUM.--Altizoni abbati scribit se magno dolore
affectum esse, quod illi equo indigenti confestim
non fuerit largitus, eique se, equos ac bona
omnia monasterii liberaliter offert.
191 Domno A. domino suo, PETRUS peccator
monachus quidquid servus.
Charissime, melius mihi videtur nullam charitatem habere, quam fingere: et tolerabilius puto
charitate quemlibet vacuum esse, quam ejus plenitudinem
simulare. Ubi enim nulla charitas est, potest
per divinam gratiam nasci: ubi vero ficta est,
quo veritatem sub figmenti colore mentitur, eo aut
nunquam aut difficilius emendatur. Noverit ergo
dulcissima sanctitas vestra, quia multum me poenituit,
quoniam cum vos conqueri caballorum indigentiam
audivi, de meo protinus non descendi, non
ultroneus ambos obtuli: et velle, nolle, te suscipere,
non coegi. Sed inter haec illud quoque non sine causa
considero, quia dudum nunc cor meum ex hac culpa
tanto poenitentiae ardore decoquitur, et non implesse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.