PL 144, col. 412

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

post subditur: « Et posui coram filiis domus Rechabitarum
scyphos plenos vino, et calices, et dixi
ad eos: Bibite vinum [(Ibid.)] . » Ecce, quod, Deo
auctore, praecipitur, quod prophetae ministerio denuntiatur,
nequaquam cognoscitur fuisse completum.
Sequitur enim Scriptura, et dicit: « Qui responderunt:
Non bibimus vinum: quia Jonadab filius
Rechab pater noster praecepit nobis, dicens:
Non bibetis vinum vos, et filii vestri usque in sempiternum [(Ibid.)] .
» Sed nunquid in hac reluctatione
Deus offenditur? Nunquid hoc illis ad inobedientiam
reputatur? Sed audi, quid illis postmodum divina
vox dicat: « Pro eo quod obedistis praecepto
Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata
ejus, propterea haec dicit Dominus exercituum Deus

Israel: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab,
stans in conspectu meo cunctis diebus [(Ibid.)] . »
O felix inobedientia, quae tanti Judicis digna fuit
habere praeconium, quae divini obsequii perpetuum
meruit famulatum. Felix, inquam, inobedientia, quae
non animadversionis judicium sensit, sed divinae remunerationis
praemium reportavit.
Libet autem mihi, dilectissime, hujusmodi familiaritatis
sermonibus diu tecum servata 217 gravitate colludere;
sed, ut ipse scis, non licet brevi, nisi breviter disputare;
verumtamen adhuc exhortor, adhuc obsecro.
Segnes rumpe moras, torporis frange catenas.
Non te vibrantia hostium jacula terreant, non te
domesticae paesumptionis blandimenta resolvant, non
te vehemens tubarum clangor exanimet, non te densa

telorum silva intra cubiculi secreta retineat. Jamjam
insignis bellator, deposito omni terrore, congredere,
et in medios hostium cuneos, velut emissum
coelitus fulgur, irrumpe. Corripe arma viriliter,
et sublato Christi vexillo, ubi constipatior cernitur
acies, fervidus irrue; festina gladiis quaeque proxima
caedere, mementoque semper temetipsum undique
circumacto clypeo custodire: et, ne cor tuum de
infligendis vulneribus formido concutiat, audi quid
tibi Sapientia, Salomonis attestatione, promittat:
« Ne, inquit, paveas repentino terrore irruentes tibi
potentias impiorum, Dominus enim erit in latere tuo
et custodiet pedem tuum, ne capiaris [(Prov. III)] . »
Sed, ne quis me hoc congrediendi genus nova proprii
sensus adinventione fingere asserat, notet quid

instructor sacrae militiae Paulus dicat: « Ego autem
sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi
aerem verberans. [(I Cor. IX)] . » Et iterum: « Induite,
inquit, vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus
insidias diaboli, quia non est vobis colluctatio
adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes
et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum
harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus; »
deinde subjungit: « Propterea accipite
armaturam Dei [(Ephes. VI)] . » Sed quibus tanto studio
corripere arma suadet, quae etiam hujusmodi arma
sunt, evidenter enumerat: « State, inquit, succincti
lumbos vestros in veritate, et induti lorica justitiae,
et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.