PL 144, col. 413

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia
tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis
accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei [(Ephes. VI.)] .
» Hoc videlicet bellum nequaquam et Salomon
ignoraverat, cum dicebat: « En lectulum Salomonis
sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel,
omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi,
uniuscujusque ensis super femur suum propter timores
nocturnos [(Cant. III)] . » Sed qui gladios, quibus
adversarii confodiantur, enumerat, etiam clypeos,
quibus nos muniamur, exsequitur, cum paulo post
sponsi voce ad sponsam dicitur: « Sicut turris David
collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis,
mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium [(Cant. IV)] .
» Qui autem hi clypei intelligi

debeant, idem Salomon in Proverbiis manifeste declarat,
cum dicit: « Omnis sermo Dei ignitus clypeus
est sperantibus in se [(Prov. XXXI)] . » Diu est, dilectissime
frater, quod tibi loqui aridis desiderii mei
faucibus sitivi, nunc accepta occasione, dum vinum a
mensa monachorum repuli, uberibus me sermonum
rivulis satiavi.
EPISTOLA XXIV. AD HONESTUM MONACHUM.
[(Habetur tom. III, estque opusc. 48.)]
218 EPISTOLA XXV. AD JOANNEM MONACHUM.
ARGUMENTUM.--Defendit se contra Joannem quemdam
monachum, qui illum reprehenderat quod
episcopatum deponere in animo habebat.
Domno JOANNI religioso viro, PETRUS peccator
monachus salutem in Domino.
Quod episcopatum me relinquere velle succenses,
meisque utilitatibus prospiciens, consulis, ut pace tua
loquar, rem, fateor, oculis spiritualibus non attendis.
Tot enim causarum saecularium tenebris obvolutus,
intimi luminis claritatem videre non valeo;
ad contemplanda spiritualia confusam nimis et obtusam
mentis aciem attollo. Ante septem fere annos
abbas monasterii ad honorem B. Petri in Perusino
suburbio constituti, commissi sibi regiminis curam
sprevit rectoremque loci sibimet ex apostolicae sedis
auctoritate substituit, de quo mihi Rainerius judex,
vir videlicet insignis et facundiae lepore conspicuus,
nuper retulit quod enarro. Abbas, inquit ille, postquam

a depositi regiminis administratione cessavit,
quotidie missas gemino celebrabat officio; cui pater
meus jam veteranus, quem ille dudum monachum
fecerat, in divini cultus assidue ministrabat obsequiis.
Quadam itaque die dum perlecto Evangelio,
coelestes ille victimas immolaturus esset, pater meus
agnum juxta altare videt assistere, quem cum voluisset
repente corripere, tremefactus expavit, manumque
in eum extendere non praesumpsit. Cumque
ad id perventum esset ut corpus Dominicum frangeretur,
praefatum agnum super mensam altaris
vidit, quem dum fixis obtutibus denuo miraretur, repente
disparuit. Quod dum venerabilis abbas ex relatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.