PL 144, col. 414

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

illius, qui hoc viderat, agnovisset, occultandum
esse praecepit, atque, ut ne cui diceretur,
donec quidem abbas adviveret, omnino prohibuit.
Qui paulo post sanctae conversationis studio deditus,
obiit; nec longo post intervallo is quoque cui visio
facta fuerat, ad Dominum ex hac luce migravit.
Quod videlicet exemplum ad quid me aliud provocat,
nisi ut occupationis ecclesiasticae sollicitudinem deseram,
atque ad contemplationis requiem tota spiritus
libertate contendam?
Sed dum hoc mihi per ordinem diceretur, aliud
quoque sub eodem fere momento relatum est, quod
memoriae mandare otiosum esse non credo; quia
licet ad hoc negotium non pertineat, ad Dei omnipotentis,
cui quidquid scribimus, militat, laude non

vacat. Richardus plane rector monasterii, cui Camporizani
vocabulum est, hoc se certis quorumdam
relationibus didicisse narravit: Quod vir quidam
ex Longobardiae partibus cum uxore simul ad veneranda
beatorum apostolorum limina contendebat;
cumque lacum Vulsini obvium 219 viator haberet,
navigium piscatoris ingressus, pisces emit; sed
reversus ad littus, marsupium, in quo bis duodenos
nummorum Papiensium solidos habuerat, se perdidisse
cognovit. Cumque uxor ejus propter vilem
coenam gravem se quereretur pertulisse jacturam,
vir magnanimus hoc aequanimiter tulit, doloremque
conjugis blandis adhortationibus lenire curavit: Sex,
inquit, adhuc denariorum Lucensium libras habemus,
hujus summae duntaxat impendio valemus iter

nostrum honeste transigere. Nam divina clementia
sua benedictione dignabitur nostrae jacturae dispendium
compensare. Factum est autem, cum, expeditione
peracta, praefatus vir juxta eumdem lacum
metiretur hospitium, coepit gratulabundus sociis
dicere: Quia lacus iste, fratres, nobis intulit damnum,
dignum profecto est, ut auxiliante Deo, ad
propria repedantibus, laetum praebeat, ac solemne
convivium: et conversus ad accolas: Quis, ait, mihi
distracturus est duodecim numismatum piscem?
Cui piscator assistens, praesto respondit: Venalem
profecto piscem optimum habeo, sed quindecim
procul dubio mihi denarios numerabis, si eum tibi
vindicare volueris. Quam ille summam non cunctatus
exsolvit, emptumque piscem uxori, ut exculentius

pararetur, injunxit. Quem mulier ut exenteravit,
in intestino ejus folliculum cum viginti quatuor Papiensis
monetae solidis reperit. Tunc omnes, qui
aderant, in commune gratias referunt et in succedentibus
sibi jacturis semper in Deo spem esse ponendam
indubitanter agnoscunt.
EPISTOLA XXVI. AD MARINUM SUUM PATRUELEM, MONACHUM CLASSENSEM.
[(Habetur tom. III, estque opusc. 49.)]
EPISTOLA XXVII. AD PETRUM CEREBROSUM MONACHUM.
ARGUMENTUM.--Tota haec epistola contra Petrum Cerebrosum
monachum scripta est, quem cum prius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.