PL 145, col. 124

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

avarus 110 amisit, postmodum largus factus et
humilis pristinae sibi dignitatis infulas reparavit. Si
ergo Anatolium, qui, ut superius dictum est, et vivente,
ac depulso episcopo, et ab haereticis insuper
ordinatus est, sancta conversatio potuit excusare,
si Polychronium perspicue Simoniacum una potuit
eleemosyna honori pristino restituere, quo pacto
dicitur, quia promotus a Simoniaco suscepti honoris
fructum nullatenus consequetur?
CAPUT XVIII. Quod per indignos etiam sacerdotes saepe exhibentur miracula.
Imo quid mirum, si per malos ministros omnipotens
Deus in Ecclesia sua propagari officium sacerdotale
permittat, cum per eosdem etiam virtutum

signa frequenter exhibeat, non videlicet ob religiosae
vitae meritum, sed propter acceptum sacerdotalis
mysterii sacramentum? Nam, ut ex multis pauca
perstringam, Fesulanus episcopus, Raimbaldus nomine,
erat manifestissime Simoniacus, quia videlicet
non solum ipse per pecuniam pontificatus culmen
obtinuit, sed et vix aliquando gratis aut clericos,
aut ullas consecravit Ecclesias. Huc accedebat, quod
praeter alias, unam habebat publice ac familiarius
adhaerentem, et tanquam legitimae desponsationis
uxorem, quorum filii et filiae adhuc plures exstant,
et foederati conjugio, et succrescentibus liberis cumulati.
Per hunc itaque talem plura perhibentur
exhibita fuisse miracula, ex quibus videlicet unicum
hic referre sufficiat, ut in uno mens colligat

quid etiam ex aliis, quae fama vulgavit, probabiliter
credat. Rozo namque, qui dicitur magister cantorum,
Florentinae Ecclesiae presbyter, vir apprime litteralibus
studiis eruditus, in magno clericorum suorum
conventu, praesente quoque reverendissimo domino
Gerardo suo episcopo, hoc mihi per ordinem retulit:
Daemoniaca, inquit, aliquando ducta est ad nostri
episcopatus ecclesiam, forte tunc Inventionis
Dominicae crucis solemnitas agebatur; cum vero
ad offertorium perventum esset, quod nimirum dicitur:
Veniens vir splendidissimus ad Constantinum;
nescio quo casu repente clericis oblivio modulationis
obrepsit. Protinus illa tanquam in adjutorium
lapsis accurrens, in medium festina prosiluit, in
organum mox excellentissimae vocis erupit, et tam

naviter, ut omnes mirarentur, suavis melodiae regulam
tenuit. Adjuratus autem daemon, ut exiret,
respondit, quia a Romulo duntaxat deberet expelli.
Hoc audientes miserae mulieris comites, mox ad
Fesulanam properant festinanter Ecclesiam: ibique
ante altare B. Romuli divinam misericordiam praestolantur.
Sed et illic inquisitus daemon, respondit
se nullatenus egredi, nisi Raimbaldus adveniret episcopus.
Cumque praefatus episcopus venire satageret,
dicebat interim daemon: Vae, ecce episcopus
nunc ascendit equum, ecce illic in tali loco jam
est: ecce ante illam vel illam domum modo pertransit,
et illi notantes loca probabant cuncta sic se
habere veraciter, sicut mendax spiritus asserebat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.