PL 145, col. 125
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
111
Tandem episcopus veniens, invocato Christi
nomine, ab obsesso corpore malignum spiritum protinus
expulit, et mulierem ad propria liberam incolumemque
remisit.
Eodem quoque tempore, cum videlicet Simoniaca
pestis per totum corpus Ecclesiae lethaliter serperet,
passimque per omnes gradus ecclesiasticos libere
pullularet, Marinus quidam presbyter erat, hujus
videlicet Eleuchadii reverendissimi atque honestissimi
viri pater, qui monasterio nunc praeest beatae
Dei Genitricis semperque Virginis Mariae, juxta Faventinae
urbis moenia constituto. Hic itaque hujus,
quem praediximus, Eleuchadii matrem publice tanquam
legitimam possidere non reverebatur uxorem.
Huic presbytero plane tantam divina dispensatio
contulerat gratiam, ut cum sanctificatam a se
aquam frugibus per agros aspergeret, non ulterius
vermiculorum, non erucarum, non denique locustarum
fruges laesura pestis aliqua remaneret, sed mox
agmine facto, omnes abscederent, postquam eos
aquae sanctificatio conspersisset. Aliquando autem
ejusdem Marini presbyteri dominus, Jeremias nomine,
adversus aemulum suum generis affinitate
propinquum, sed voluntate prorsus adversum gravissimae
simultatis odio laborabat, qui videlicet inter
caetera inimicitiarum timens ne etiam venationibus
deditam canum suorum sagacitatem hostile
praestigium fascinaret, petiit a jam dicto presbytero,
ut situlam aquae plenam per exorcismum sanctificaret,
sibique deferret, quia suis quibusdam usibus
satis necessariam judicaret. Cumque ille simplici
animo, quod imperatum fuerat, peregisset, Jeremias
sapiens quidem ut mala faciat, virtutem vero sacramenti,
quia prorsus ignorat, margaritas ante porcos
projicere non formidat. Nam sanctificatam aquam
cantabro stultus immiscuit, et canibus suis per maleficium,
ne incantari possent, ad devorandum obtulit.
Sed aliter sentiente divina providentia, in
contrarium versa est ejus sententia: malum siquidem,
quod male cavere volebat, incurrit: et dum
brutis animalibus inconsulte consulere studuit, suam
potius animam laesit. Nam ad vescendum canes admissi,
cum ad primos impetus avida vix dum ora
laxarent, et ferales cibos necdum lingua contingerent,
primo naribus odore percepto, protinus in terram
omnes mortui corruerunt. Tunc dupliciter ille
confusus, nimirum et peccati reus, et facultatis
amissae damno percussus, Marino presbytero omnem
rei seriem, prout se habebat veritas, innotescit, et
tantae audaciae, tantique sacrilegii dari sibi poenitentiam
flebiliter quaerit. Abnegat Marinus tanti criminis
sibimet arrogare judicium, nec aliud semper
illud statuere, quibuslibet hinc inde pulsatus precibus
acquievit, nisi, ut si poenitentiam veraciter
quaereret, ad apostolicae sedis apicem necessario
properaret. Cui tandem ille necessitate compulsus
paruit, atque apud Romanam Ecclesiam poenitentiae
judicium, quod flagitabat, accepit.
Alio quoque tempore puellam quamdam quam