PL 145, col. 126

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

idem Marinus presbyter baptizaverat, lupus rapuit,
atque in silvarum condensa, saltuumque secreta,
multis insequentibus asportavit. 112 Cumque post
eam et mater exanimata concurreret, repente Marinum
presbyterum sibimet obvium reperit, eique
cum magnis ejulatibus flebilis querelae singultus expressit:
Heu, heu Pater, inquit, nunquam suspicari
sic potui, ut miserae matris infelicior filia,
quam de sacro fonte ipse traxisti, cruentis belluis
rapina fieret, et cibus facta lupis, ferinae rapacitatis
ingluviem satiaret; cui presbyter ait: Noli timere,
mulier, quia si illa veraciter est, quam ego baptizavi,
nunquam bestia devorandi eam accipiet potestatem.
Deinde audax, ac temerarius hoc etiam
insipienter adjecit: Si enim, ego illam lavacro

sacri baptismatis ablui, et eam bestia laceraverit,
jam non credam quod Deus regnet in coelis.
Mira res, post quatuor fere horas ultra octo propemodum
milliaria inter fruteta silvarum illaesa, et incolumis
reperta est, juxta quam et lupus innocens
stabat. Et sicut leoni cadaver prophetae de Samaria
redeuntis violare non licuit [(III Reg. XIII)] , ita et lupus
iste puellam non ausus est laedere; sed quantum
datur intelligi, ultro etiam visus est custodire. In
puella itaque nulla penitus laesio est inventa, nisi
quod crura ejus, et brachia spinarum ruborumque
videbantur aculeis cruentata.
Alius quoque presbyter nuper in his partibus fuit,
hujus scilicet reverendissimi viri Gerardi frater,
qui nunc praeest monasterio S. Donati in suburbio

Immolensis oppidi constituto: et presbyter ille communis
quidem, ac pene saecularis erat vitae, sed tantam
a Domino consecutus erat gratiam, ut si quis
sibi nuntiaretur a serpente percussus, mox sanctificatam
a se aquam nuntianti porrigebat, ut biberet;
qua hausta, tanta protinus divinae virtutis efficacia
clarescebat, ut is, qui biberat, tanquam si eum anguis
specialiter momordisset, omnes vulnerati virus
evomeret: et ille, qui percussus fuerat, funditus veneno
vacuus, et totis visceribus humore pestifero
defaecatis liber et incolumis remearet.
Alius quoque presbyter erat nullius pene momenti,
ita ut saecularis prudentiae ne tenui quidem calleret
ingenio, litteras autem vix syllabatim ac rustice
balbutiret; aliquando vero gallinam ejus hora vespertina

rapuit accipiter, quae scilicet injuria amarissimo
eum felle iracundiae commovit, et ita plane,
ut minaretur sancto, in cujus nomine dedicatam regebat
ecclesiam, quia nisi sibimet altile suum, quod
perdiderat, redderet, nequaquam sibi de caetero ecclesiastica
officia celebraret. Et tanquam linguae
vesania non plene sufficeret, manibus est ausus excidere,
et ipsum altare virgis verberare aggressus
est. Quid plura? Mane die altero, gallina rediit, et
exceptis alis, et capite, omnibus aliis deplumata
pennis, nullum laesionis in toto corpore vestigium
reportavit, ut liquido monstraretur, quia presbyteri
licet insani voces divina pietas omnino non
respuit, dum in ejus perniciem devolandi licentiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.