PL 145, col. 127
Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne
accipiter non accepit. Et quid mirum
si divina dispensatio per qualescunque sacerdotes,
orthodoxos tamen, miraculorum virtutes
ostendat, cum per ipso quoque haereticos saepe
signa suae potentiae manifestet? Nam, ut de caeteris 113
sileam, quod in Tripartita historia legitur,
non absurdum videtur, si eisdem verbis simpliciter
inferatur: « Interea, inquit, incendium in civitate
Constantinopolitana factum, paulatim pervenit
ad thermas, quae vocantur Achilleae, demum ad locum,
qui dicitur Pelargus, ita ut Novatianorum
comprehenderetur ecclesia. Tunc fertur Paulum eorum
episcopum inter flammas restitisse ecclesiae,
supplicantem Deo, ne ecclesia pariter concremaretur.
Qui locus ereptus est, et hactenus stat illaesus,
in quo loco septima decima die mensis Augusti apud
Novatianos collectio celebratur. Hunc itaque locum
non solum Christiani, sed et pagani ex tempore venerantur. »
Sed haec virtutum signa, quae vel per
haereticos, vel per indignos rectae fidei sacerdotes
operatur divina dispensatio, sacerdotes (quia non
cujuslibet eorum merito, sed ministerio conceduntur)
nequaquam eos, vel ab his, quae merentur,
suppliciis liberant, vel apud districtum Judicem perpetrati
reatus excusant. Unde enim aucupantur gloriam,
in confusionis decidunt ignominiam: et quo
magis extolluntur favoribus adulantium, eo proclivius
in damnationis aeternae praecipitia demerguntur.
Et saepe tales terribili morte percussi, luce clarius
indicant, quam revera reprobi fuerint, qui specie
tenus quasi mirabiles apparebant. Nam et is, cujus
paulo ante meminimus, Fesulanus episcopus cum
tantae pravitatis esset, ut et laicus ejus frater honestae
ac modestae vitae cum eo familiaritatem habere
minime dignaretur, signorum tamen adeo virtutibus
coruscabat, ut in dedicatione unius duntaxat
ecclesiae quinque coram omni populo daemoniacos
curasse constanter a perhibentibus asseratur. Sed
quia non suis, sed alienis miraculis claruit, ad obitum
veniens, ultrici ante ignem igniti corporis animadversione
signavit. Pabula siquidem perniciosae
uredinis in pede ejus pestilenter exorta, sic totam
plantam, tibiam, coxamque cum inguine simul ac
genitalibus comprehendit; ut usque ad vitalia serpendo
procederet, et velut aridi materiam stipitis
viscera ejus interna depascens, occultis eum vaporibus
conflagraret, quatenus hic jam primitivus igni
accenderet, quem flamma postmodum nunquam deficiens
absorberet. Tam quippe intolerabilis, atque
immanissimi languoris nimietate constrictus, nec
dignam cognoscitur poenitentiam suscepisse, nec
mulierum a se contubernium, quarum etiam tunc
impudenter uti ministerio non verebatur, voluit absentare.
Porro autem cum Redemptor noster dicat, « quia
in digito Dei ejiceret ipse daemonia [(Luc. XI)] , » digitus
autem Dei procul dubio Spiritus sanctus accipitur;
evidenter agnoscitur, quia nunquam daemones
e corporibus hominum nisi per virtutem Spiritus