PL 145, col. 128

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

sancti expelluntur. Unde liquido manifestum est
quia episcopus ille licet indignus, licet fuerit Simoniacus,
et illecebrosae luxuriae spurcitia maculatus,
daemones tamen effugare nullatenus potuisset, si virtutem
in se sancti Spiritus non habuisset. Nam et
Samson, qui contra legis divinae praecepta alienigenae
nationis meretricibus utebatur, numquam tam durissima
vincula evadere potuisset, totque 114 hominum
millia solus trucidare, nisi eum fortitudo
sancti Spiritus roborasset [(Judic. XIV)] . Praeterea et
prophetes ille falsus sine prophetica sancti Spiritus
revelatione non fuit, qui fallendi artifex virum Dei
Bethel revertentem contra divina praecepta comedere
per accurata mendacia persuasit, asserens: « Angelus,
inquit, locutus est mihi in sermone Domini, dicens:

Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat
panem, et bibat aquam [(III Reg. XIII)] ; » moxque
Scriptura sequitur: « Fefellit eum, inquit, et duxit
secum [(Ibid.)] ; » et paulo post: « Cumque sederent ad
mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui
reduxerat eum, et exclamavit [(Ibid.)] , » rei videlicet
ordinem, quo perimendus erat, quoniam voti Domini
inobediens fuerat. Ubi notandum quod, quem fefellisse
fratrem Scriptura prius evidenter accusat, ad
eumdem mox sermonem Domini factum, ac verissima
prophetasse, indubitanter affirmat. Et certe, si facti
hujus ordo diligenter pensatur, deceptor iste procul
dubio viri innocentis homicida fuisse convincitur:
in talem tamen Spiritus sanctus venire non renuit,
et in ipso captiosae deceptionis articulo, dum curat

per mendacium fallere, coactus est per veritatis oraculum
prophetare. [( Vide scholia. )] Enimvero quis Heli
sacerdotem nesciat reprobum, et tam pro lenitate
sua, quam pro liberorum effrenata licentia divinae
animadversionis sententia condemnatum? Ejus tamen
benedictione non fuit sterilis uterus Annae, cui nimirum
fecunditatem imprecatus est vulvae. Ait enim
Scriptura: « Benedixit Heli Elcanae, et uxori ejus,
et dixit: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac
pro foenore quod commodasti Domino; » moxque
subjungit: « Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit,
et peperit tres filios et duas filias [(I Reg. II)] . »
Hanc itaque benedictionem efficacem reddidit non
meritum hominis, sed officium sacerdotis: et quod
non habebat causa ministri, virtus exhibuit ministerii.
CAPUT XIX. Quod saepe sinistra principia ad felices proveniunt exitus.

Quid denique officiat Simoniacus, si ordinandis
manus imponat, cum neque id quod habetur, auferre,
neque quod divinitus augetur, praevalet inhibere?
Illud siquidem coelestis gratiae munus non de marsupio
extrinsecus satagentis, sed de thesauro profertur
invisibiliter praesidentis. Nam etsi fur sit ille
qui seminat; terra tamen, auctore Deo, vires germinandis
frugibus administrat. Licet sordida sit manus,
aut leprosa, quae plantat; mundus certe fructus
decerpitur, cum ad maturitatis plenitudinem pervenitur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.