PL 145, col. 129

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

Ex adulterino saepe conjugio pulchra soboles
nascitur, et ex obscena voluptate parentum spectabilis
oritur species liberorum. Alios quidem filios
Jacob ex legitimis uxoribus genuit, alios ex concubinarum
servili conditione suscepit: at cum ad capessendam
haereditatem utrique perveniunt, parili
inter se distribuendarum sortium jure ceduntur [(Gen.
XXX)] . Phares de theristrata et exposita in bivio nascitur,
sed non minimus inter Israelitarum 115
cognationum principes invenitur [(Gen. XXXVIII)] . Salomon
ex ea, quae fuit Uriae, cognoscitur habuisse
principium, qui tamen regalis sceptri tenuit incomparabiliter
principatum [(II Reg. X; I Par. III)] . Obed certe
ex Ruth Moabitide duxit originem, sed egregium regem
David, magnum videlicet meruit habere nepotem.

Booz quoque Rahab meretrix genuit, qui tamen
in regali Dominicae genealogiae catalogo meruit numerari [(Matth. I)] .
[( Vide scholia. )] Et quid alios memorem?
Quandoquidem et ipse Dei mediator, et hominum,
de peccatoribus originem duxit, et de fermentata
massa sinceritatis azymam absque ulla vetustatis
infectione suscepit: imo, ut expressius dicam, ex
ipsa carne virginis, quae de peccato concepta est,
caro sine peccato prodiit, quae ultro etiam carnis
peccata delevit.
Quid ergo mirum, si valida manus Domini, atque
ad quodcunque voluerit, efficax, hoc faciat in Spiritu,
qui vivificat, quod agere probatur etiam in carne,
quae non prodest quidquam? [(Joan. VI.)] Qui enim
facit, ut sinistra principia ad faustos proveniant

exitus, et hoc in rebus utique terrenis, quomodo
credendus est idipsum propensiori dispensatione non
agere in spiritualibus sacramentis? Nimirum qui
praecipit arborem sordidi plantatoris nescire contagium,
cur etiam negetur ab his, qui consecrantur,
omnem scelerati consecratoris prorsus habere reatum?
Qui manseres cum legitimis, ancillarum filios
cum herilibus, in consortium velut nanciscendae haereditatis
adscivit, nec aliqua eos ab his inaequalitate
discrevit; quid mirum si et eos, qui a pravis sacerdotibus
sunt promoti, cum iis simul, qui a bonis
ordinati sunt, parili faciat sacerdotalis officii dignitate
potiri? Quod plane nequaquam fit per meritum
consecrantis, sed per verbum potius Dei vivi, et permanentis.
Verbo denique Dei Patris dictum est:

« Germinet terra herbam virentem, et facientem semen,
et lignum pomiferum faciens fructum juxta
genus suum [(Gen. I)] . » Et ecce hoc verbum ita hodie
permanet illibatum, ut nequaquam diversitatem agricolarum
imitetur proventus fructuum, sed juxta
uniuscujusque genus proprium semen in herbis,
proprium reperiatur in pomis. Quod profecto semen
rursus terrae committitur, ac postmodum non diversum,
sed juxta sui generis speciem praeparatur. Si
ergo ex verbi divini virtute, terra, quod accipit, ad
eamdem similitudinem reddit; quid mirum, si sacerdotalis
illa benedictio, quae tanquam semen in
accedentis animam jacitur, sacerdotium per afflatum
Spiritus sancti invisibiliter operetur, atque ideo non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.