PL 145, col. 173

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

sunt, viginti quinque annorum poenitudinem gerentes,
in communionem recipiantur orationum, in qua
quinquennio perdurantes, tunc demum oblationis
sacramenta percipiant. Quod si qui et uxores habentes,
et transcendentes quinquagesimum annum
aetatis ita deliquerint, ad exitum vitae communionis
gratiam consequantur.
Ecce in ipso hujus venerandae auctoritatis titulo
manifeste perpendimus, quia non solum hi, qui consummato
actu contra naturam delinquunt; sed et hi,
qui quolibet ingenio cum masculis polluuntur, concubitoribus
pecorum per omnia comparantur. Si
enim ad interjecta verba respicimus, caute et cum
magnae discretionis libramine posita pervidemus,
cum dicitur: Qui miscentur pecoribus, aut cum

masculis polluuntur. Nam si per hoc, quod dicitur,
qui cum masculis polluuntur, eos tantummodo, qui
consummato actu contra naturam peccant, exprimere
voluisset, nequaquam ei necesse fuisset duo
verba proponere, qui cum solo eo, quod est, miscentur,
potuisset suae intentionis dicta complere.
Sufficeret quippe ad styli compendium, si totam
sententiam uno verbo comprehenderet, dicens: Qui
miscentur pecoribus, aut masculis. Miscentur enim
uno modo et hi, qui pecora, et hi, qui masculos violant.
Sed eum alios misceri pecoribus, alios non
misceri, sed pollui cum masculis dicat; patet profecto,
quia in fine commatis non de corruptoribus
tantummodo masculorum, sed et de quolibet modo
pollutoribus sententiam proferat. Notandum autem

hujus constitutionis edictum praecipue de laicis institutum,
quod facile perpenditur in eo, quod in sequentibus
subinfertur: Quotquot autem peracta
viginti annorum aetate, et uxorem habentes, hoc
peccato prolapsi sunt, viginti quinque annorum poenitudinem
gerentes, in communionem recipiantur orationum,
in qua quinquennio perdurantes, tunc demum
oblationis sacramenta percipiant.
Si ergo quilibet saecularis hujus facinoris reus,
peracta viginti quinque annorum poenitentia, in
communionem quidem orationum, necdum autem
ad percipienda oblationum sacramenta admittuntur;
quo pacto religiosus non solum ad percipienda, sed
etiam ad offerenda, et consecranda ipsa sacra mysteria

idoneus judicabitur? Si vix illi permittitur,
ut ecclesiam cum aliis oraturus introeat; qualiter
isti dabitur, ut ad altare Domini pro aliis intercessurus
accedat? Si ille antequam tam prolixum poenitentiae
spatium transigat, non meretur audire;
iste quomodo dignus est sacra missarum solemnia
celebrare? Si ille qui minus peccavit, ut puta per
latum saeculi iter incedens, 162 indignus est coelestis
Eucharistiae munus ore percipere; qualiter iste
merebitur tam terribile mysterium pollutis manibus
contrectare? Videamus adhuc idem Ancyranum concilium,
quid ex eodem crimine iterum definierit.
CAPUT XIV. De his qui in pecudes, vel in masculos aut olim polluti sunt, aut hactenus hoc vitio tabescunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.